라틴어 문장 검색

hic vult nobilitati, hic formae suae parci;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 65:4)
In Socrate irae signum erat vocem summittere, loqui parcius.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 82:1)
Cambysen regem nimis deditum vino Praexaspes unus ex carissimis monebat, ut parcius biberet, turpem esse dicens ebrietatem in rege, quem omnium oculi auresque sequerentur.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 88:1)
Quibusdam timeamus irasci, quibusdam vereamur, quibusdam fastidiamus.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 188:2)
permisi vobis metuenda contemnere, cupiditates fastidire ;
(세네카, De Providentia, book 1 70:2)
Si praevalebit fortuna et praecidet agendi facultatem, non statim aversus inermisque fugiat latebras quaerens, quasi ullus locus sit, quo non possit fortuna persequi, sed parcius se inferat officiis et cum dilectu inveniat aliquid, in quo utilis civitati sit.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 46:1)
sunt enim qui fastidiant quicquid propius adierunt.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 146:3)
Sic fit, ubi homines maiorem partem uitae in tenebris agunt, ut nouissime solem quasi superuacuum fastidiant.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 3, luxuriosus a sodalibus excaecatus.18)
siue quia parum in illis habuit fiduciam, siue - quod magis crediderim - tantus orator inferius id opus ingenio suo duxit, et exerceri quidem illo uolebat, gloriari fastidiebat.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 4, chapter pr 2:9)
Vterque nostrum cum rogatur fastidit, cum relinquitur rogat.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 8, Fortis nolens ad patrem fortem redire.27)
Iam parce, genitor, parce, iam revoca manum.
(세네카, Hercules Furens 20:1)
humana nullos, Parce, miseranda, et time.
(세네카, Hercules Oetaeus 7:32)
parce verberibus precor, Megaera, parce, sustine Stygias faces:
(세네카, Hercules Oetaeus 15:24)
cetera ut sileam mala parcamque fatis:
(세네카, Hercules Oetaeus 21:21)
cogis fateri - parce et hanc vocem occupa.
(세네카, Hercules Oetaeus 21:41)

SEARCH

MENU NAVIGATION