라틴어 문장 검색

Cum sit notissimum etiam in Sacro monte Hispaniae, qui procurrit in occidentem iuxta Oceanum, frequenter equas sine coitu ventrem pertulisse fetumque educasse, qui tamen inutilis est, quod triennio, prius quam adolescat, morte absumitur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 27장 7:1)
Nam cum difficulter iniecta genitalibus locis animentur semina, tum etiam concepta diutius in partum adolescunt, atque peracto anno mense tertiodecimo vix eduntur, natisque inhaeret plus socordiae paternae quam vigoris materni.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 36장 2:2)
quippe singuli agni binis nutricibus submittuntur, nec quicquam subtrahi submissis expedit, quo saturior lactis agnus celeriter confirmetur, et parta nutrici consociata minus laboret in educatione fetus sui.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 4장 3:4)
Parit autem, si est generosa proles, frequenter duos, nonnunquam trigeminos.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 6장 7:1)
Sive autem parietibus ita, ut diximus, cavatis, sive qualis vimineis praeponenda erunt vestibula, per quae matrices ad cubilia vel pariendi vel incubandi causa perveniant.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 3장 5:1)
Assiduus autem debet esse custos et speculari parientes,quod se facere gallinae testantur crebris singultibus interiecta voce acuta.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 5장 3:3)
quoniam id genus 1 in ornithone nec parit nec excludit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 9장 1:2)
mox ad pariendum, et ad incubandum a Calen.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 14장 4:2)
singulaeque ter anno pariunt, si prohibeantur fetus suos excudere,quod magis expedit, quam quum ipsae suos fovent.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 14장 4:6)
Pariunt autem singulis fetibus ova, primo quina, sequenti quaterna, novissimo terna:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 14장 5:2)
idque singulis semel fecisse satis est, quoniam unaquaeque recurrit eodem, ubi primo peperit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 14장 6:2)
Ea 4 porro vel aere parta, vel gratuita contingunt.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 8장 1:3)
haud cunctatus est ultra Germanicus, quamquam fingi ea seque per invidiam parto iam decori abstrahi intellegeret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 26장13)
auctu imperii adolevisse etiam privatas opes, idque non novum, sed e vetustissimis moribus:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 33장6)
nam suam aetatem vergere, Drusi nondum satis adolevisse.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 43장2)

SEARCH

MENU NAVIGATION