라틴어 문장 검색

" Vitam," inquit, " tibi, Cinna, iterum do, prius hosti, nunc insidiatori ac parricidae.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 61:2)
Tarium, qui filium deprensum in parricidii consilio damnavit causa cognita, nemo non suspexit, quod contentus exilio et exilio delicato Massiliae parricidam continuit et annua illi praestitit, quanta praestare integro solebat ;
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 91:1)
O dignum, quem coheredem innocentibus liberis scriberent!
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 98:2)
itaque parricidae cum lege coeperunt, et illis facinus poena monstravit ;
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 135:5)
Putet se innocentem esse civitas, erit ;
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 136:2)
Illos ergo crudeles vocabo, qui puniendi causam habent, modum non habent, sicut in Phalari, quem aiunt non quidem in homines innocentes, sed super humanum ac probabilem modum saevisse.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber II 16:1)
utrumque in aequo mihi eius beneficium erit, sive innocentem me scierit esse, sive voluerit.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 79:2)
post haec exilium (non fuit innocentior filius tuus quam Rutilius), carcerem (non fuit sapientior quam Socrates), voluntario vulnere transfixum pectus (non fuit sanctior quam Cato). Cum ista perspexeris, scies optime cum is agi, quos natura, quia illos hoc manebat vitae stipendium, cito in tutum recepit.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 132:2)
Nemo, inquam, invenietur qui se possit absolvere, et innocentem quisque se dicit respiciens testem, non conscientiam.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 86:1)
et cum cervicem noxio imperabo praecidi et cum parricidas insuam culleo et cum mittam in supplicium militare et cum Tarpeio proditorem hostemve publicum imponam, sine ira eo vultu animoque ero, quo serpentes et animalia venenata percutio.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 96:2)
Quia unus innocens apparuerat, duo peribant.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 112:1)
Quid, quod non criminationibus tantum, sed suspicionibus impellimur et ex vultu risu que alieno peiora interpretati innocentibus irascimur ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 122:1)
Dignus fuit qui innocentem haberet, dignus qui faceret !
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 126:1)
Quis est iste qui se profitetur omnibus legibus innocentem ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 150:1)
in quibusdam innocentes sumus, quia non successit.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 151:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION