라틴어 문장 검색

Parum in illum contuleris, si illi stultam fiduciam permansurae semper potentiae excusseris docuerisque mobilia esse, quae dedit casus, et maiore cursu fugere, quam veniunt, nec iis portionibus, quibus ad summa perventum est, retro iri, sed saepe inter maximam fortunam et ulti- mam nihil interesse ?
(세네카, 행복론, Liber VI 167:2)
Tarium, qui filium deprensum in parricidii consilio damnavit causa cognita, nemo non suspexit, quod contentus exilio et exilio delicato Massiliae parricidam continuit et annua illi praestitit, quanta praestare integro solebat ;
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 91:1)
Crudelitatem privatorum quoque serviles manus sub certo crucis periculo ultae sunt ;
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 147:1)
Clementia est temperantia animi in potestate ulciscendi vel lenitas superioris adversus inferiorem in constituendis poenis.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber II 11:2)
Quid dicam nulla hic arma mutuis furere concursibus nec classes classibus frangi nec parricidia aut fingi aut cogitari nec fora litibus strepere dies perpetuos, nihil in obscuro, detectas mentes et aperta praecordia et in publico medioque vitam et omnis aevi prospectum venientiumque?
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 157:1)
Non enim se ulciscitur, sed illos emendat.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 64:5)
alium ira in cubili suo confodit, alium intra sacra mensae iura percussit, alium intra leges celebrisque spectaculum fori lancinavit, alium filii parricidio dare sanguinem iussit, alium servili manu regalem aperire iugulum, alium in cruce membra distendere.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 11:6)
intellexit aliquid, indignatus est, damnavit, ulciscitur :
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 5:4)
Putavit se aliquis laesum, voluit ulcisci, dissuadente aliqua causa statim resedit.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 18:2)
tertius motus est iam impotens, qui non si oportet ulcisci vult, sed utique, qui rationem evicit.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 21:3)
saepe autem satius fuit dissimulare quam ulcisci.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 179:3)
Quanto satius est sanare iniuriam quam ulcisci!
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 163:1)
Alterum putaui parricidium matrem coram patre occidere.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum. liber primus., Fortis sine manibus.22)
Quidam filium accusauit parricidii.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 3, parricida aequis sententiis absolutus.1)
Non abdico te propter parricidium, sed propter alia uitia quae te fecerunt tam credibilem parricidam.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 3, parricida aequis sententiis absolutus.16)

SEARCH

MENU NAVIGATION