라틴어 문장 검색

signa inde ferre iussit et copias eduxit, vanissimam increpans gentem quae, suarum impotens rerum prae domesticis seditionibus discordiisque, aliis modum pacis ac belli facere aequum censeret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 194:1)
eodem anno primum praefecti Capuam creari coepti legibus ab L. Furio praetore datis, cum utrumque ipsi pro remedio aegris rebus discordia intestina petissent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 294:1)
subscripsit orationi eius consul cum meritis P. Deci laudibus, tum quae ex concordia consulum bona quaeque ex discordia mala in administratione rerum militarium evenirent memorando, quamque prope ultimum discrimen suis et collegae certaminibus nuper ventum foret, admonendo;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 301:2)
inde rursus sollicitari seditione militari ac discordia consulum Romana castra, cum Paulus Sempronique et Flamini temeritatem Varroni, Varro Paulo speciosum timidis ac segnibus ducibus exemplum Fabium obiceret, testareturque deos hominesque hic, nullam penes se culpam esse, quod Hannibal iam velut usu cepisset Italiam;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 540:1)
inter quae maxima erat cura duci, itaque legatis tribunisque praeceperat, ne qua exprobratio cuiquam veteris fortunae discordiam inter ordines sereret;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 477:1)
discordia civilis quas inportet clades, audisse magis a patribus Syracusanos quam ipsos vidisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 279:2)
nec discordia intestina coire eos in unum sinet, neque singuli nobis resistere poterunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 600:1)
et in diversis causis cum sibi quisque consultum sine alterius respectu vellet, primo tacita suspicio, deinde aperta discordia secessionem inter Carthaginienses atque Hispanos fecit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 313:1)
inter censores M. Livium et Claudium Neronem notabilis discordia fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXIX Periocha20)
discordiam et seditionem omnia opportuna insidiantibus facere, cum pars quae domestico certamine inferior sit externo potius se applicet quam civi cedat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 564:1)
nam ibi quoque et ex veteribus discordiis residui motus erant, et Messene desciverat a concilio Achaico.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 572:2)
nihil occulti esse in intestina discordia potest.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 73:1)
quotiens ego audientibus vobis detestatus exempla discordiarum fraternarum horrendos eventus eorum rettuli, qui se stirpemque suam domos regna funditus evertissent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 87:1)
neque vos illorum scelus similisque sceleri eventus deterrere a vecordi discordia potuit, neque horum bona mens, bona fortuna ad sanitatem flectere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 92:1)
item in Aetolia seditionem gliscere in dies, neque discordiarum principes auctoritate sua coerceri potuisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 16:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION