라틴어 문장 검색

"Rem denique ipsam et quae nocte gesta, sunt cum fide proferam:"
(아풀레이우스, 변신, 3권 3:6)
Raptim denique paupertina Milonis cenula perfunctus, causatusque capitis acrem dolorem, quem mihi lacrimarum assiduitas incusserat, concedo cubitum venia facile tributa, et abiectus in lectulo meo quae gesta fuerant singula maestus recordabar, quoad tandem Fotis mea, dominae suae cubitu pro- curato, sui longe dissimilis advenit:
(아풀레이우스, 변신, 3권 12:1)
Iamque circa primam noctis vigiliam ad illud superius cubiculum suspenso et insono vestigio me perducit ipsa, perque rimam ostiorum quampiam iubet arbitrari quae sic gesta sunt.
(아풀레이우스, 변신, 3권 18:3)
"qui praeter altitudinem nimiam super quendam etiam vastissimum lapidem propter iacentem reddens, perfracta diffissaque crate costarum rivos sanguinis vomens imitus, narratisque nobis quae gesta sunt, non diu cruciatus vitam evasit:"
(아풀레이우스, 변신, 4권 9:28)
"Sic est Hercule, sic se gerebat ferebatque:"
(아풀레이우스, 변신, 5권72)
"Quantum, putas, boni nobis in ista geris perula, quantis gaudiis totam domum nostram hilarabis!"
(아풀레이우스, 변신, 5권116)
"Quod si viri sui faciem ignorat, deo profecto denupsit et deum nobis praegnatione ista gerit."
(아풀레이우스, 변신, 5권136)
"Sed hoc feci leviter, scio, et praeclarus ille sagittarius ipse me telo meo percussi teque coniugem meam feci, ut bestia scilicet tibi viderer ei ferro caput excideres meum, quod istos amatores tuos oculos gerit!"
(아풀레이우스, 변신, 5권186)
"Tunc illae non ignarae, quae gesta sunt, palpare Veneris iram saevientem sic adortae:"
(아풀레이우스, 변신, 5권252)
"Tu vero rerum mearum tutelam nunc geris et aliud quicquam cogitas nisi de tua salute?"
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:11)
et unus manu secutus prehenso loro retrorsum me circumtorquet, nec baculi nodosi quod gerebat suetis ictibus temperat.
(아풀레이우스, 변신, 6권 8:5)
"sumpta veste muliebri florida in sinus flaccidos abundante, mitellaque textili confecto capite, calceis femininis albis illis et tenuibus indutus et in sequiorem sexum incertus atque absconditus, asello spicas hordeacias gerenti residens per medias acies infesti militis transabivi;"
(아풀레이우스, 변신, 7권 5:22)
Ligno enim quod gerebam in proximam casulam vendito vacuum me ducens, iam se nequitiae meae proclamans imparem miserrimumque istud magisterium renuens, querelas huiusmodi concinnat:
(아풀레이우스, 변신, 7권 18:5)
Tunc quidam viator solitarium vagumque me respiciens invadit et properiter inscensum baculo quod gerebat obverberans per obliquam ignaramque me ducebat viam.
(아풀레이우스, 변신, 7권 23:1)
Tunc de brachiorum suorum cita fatigatione conquesta, procurrit ad focum, ardentemque titionem gerens mediis inguinibus obtrudit, donec, solo quod restabat nisus praesidio, liquida fimo strictim egesta faciem atque oculos eius confoedassem.
(아풀레이우스, 변신, 7권 26:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION