라틴어 문장 검색

Non ego te novi Menaechmum, Moscho prognatum patre, qui Syracusis perhibere natus esse in Sicilia, ubi rex Agathocles regnator fuit et iterum Phintia, tertium Liparo, qui in morte regnum Hieroni tradidit, nunc Hiero est?
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 2, scene 398)
Me esse dico, Moscho prognatum patre.
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 5, scene 952)
Tun meo patre es prognatus?
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 5, scene 954)
servom una mittit, qui olim puero parvolo mihi paedagogus fuerat, quasi uti mihi foret custos.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mercator, act 1, scene 147)
Quia illas emit in Anactorio parvolas de praedone Siculo.
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 4, scene 2173)
Nunc hoc consilium capio et hanc fabricam apparo, ut te allegemus, filias dicas tuas surruptasque esse parvolas Carthagine * manu liberali causa ambas adseras, quasi filiae tuae sint.
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 5, scene 2279)
nam mihi item gnatae duae cum nutrice una sunt surruptae parvolae.
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 5, scene 2283)
Non eo genere sumus prognatae, tam etsi sumus servae, soror, ut deceat nos facere quicquam quod homo quisquam inrideat.
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 5, scene 452)
eae sunt surruptae cum nutrice parvolae.
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 5, scene 613)
eheu, quam illae rei ego etiam nunc sum parvolus.
(티투스 마키우스 플라우투스, Pseudolus, act 3, scene 19)
huic filiola virgo periit parvola.
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, PROLOGVS22)
libera ego prognata fui maxume, nequiquam fui.
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 1, scene 325)
atque illa puerum me gestavit parvolum, quo minus laboris cepisse illam existumo:
(티투스 마키우스 플라우투스, Stichus, act 1, scene 35)
Quoniam autem de generibus columnarum origines et inventiones supra sunt scriptae, non alienum mihi videtur isdem rationibus de ornamentis eorum, quemadmodum sunt prognata et quibus principiis et originibus inventa, dicere.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 2장1)
De septem sapientibus Thales Milesius omnium rerum principium aquam est professus, Heraclitus ignem, Magorum sacerdotes aquam et ignem, Euripides, auditor Anaxagorae, quem philosophum Athenienses scaenicum appellaverunt, aera et terram, eamque e caelestium imbrium conceptionibus inseminatam fetus gentium et omnium animalium in mundo procreavisse, et quae ex ea essent prognata, cum dissolverentur temporum necessitate coacta, in eandem redire, quaeque de aere nascerentur, item in caeli regiones reverti neque interitiones recipere et dissolutione mutata in eam recidere, in qua ante fuerant, proprietatem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 머리말1)

SEARCH

MENU NAVIGATION