라틴어 문장 검색

ingens eorum turba est passim iacentium, sumenda erunt, non colligenda.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 33 6:2)
confecit bellum inermis ac mancus et illa manu trunca reges duos vicit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 53:5)
Homo, sacra res homini, iam per lusum ac iocum occiditur et quem erudiri ad inferenda accipiendaque vulnera nefas erat, is iam nudus inermisque producitur satisque spectaculi ex homine mors est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 33:6)
Nec passim carpenda sunt nec avide invadenda universa;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 108 2:1)
itaque contra hostes instructi, contra ipsam inermes sunt."
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 113 28:5)
necesse est enim per omnia studia mea errem et passim quidquid obuenerit adprehendam.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., chapter pr 4:6)
Quid inermes?
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Sacerdos casta e castis, pura e puris sit. Quaedam uirgo a piratis capta ueniit;, empta a lenone et prostituta est. uenientes ad se exorabat stipem. militem qui ad se uenerat, cum exorare non posset, conluctantem et uim inferentem occidit. accusata et abso 6:10)
et omnes ante militem inermes?
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Sacerdos casta e castis, pura e puris sit. Quaedam uirgo a piratis capta ueniit;, empta a lenone et prostituta est. uenientes ad se exorabat stipem. militem qui ad se uenerat, cum exorare non posset, conluctantem et uim inferentem occidit. accusata et abso 10:15)
Nemo credebat occisum uirum a femina, iuuenem a puella, armatum ab inermi:
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Sacerdos casta e castis, pura e puris sit. Quaedam uirgo a piratis capta ueniit;, empta a lenone et prostituta est. uenientes ad se exorabat stipem. militem qui ad se uenerat, cum exorare non posset, conluctantem et uim inferentem occidit. accusata et abso 18:12)
παραστήσομεν αὐτο`ν τοῖσ δικασταῖσ ἀρειμάνιον, et sic egit, ut quereretur quod cessarent manus suae, quod inermes essent.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Qui ter fortiter fecerit, militia uacet. Ter fortem pater in aciem quarto uolentem exire retinet; nolentem abdicat. 12:3)
libertas tanta, ut libertatis nomen excederet et, quia passim ordines hominesque laniabat, Rabies uocaretur.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., chapter pr 5:2)
Deinde urbe capta passim discurrente victore illos per nota itinera ad domum, in qua servierant, praecucurrisse et dominam suam ante egisse ;
(세네카, 행복론, Liber III 101:2)
Ille deus est, non qui paucas boves, sed qui per totum orbem armenta dimisit, qui gregibus ubique passim vagantibus pabulum praestat, qui pascua hibernis aestiva substituit, qui non calamo tantum cantare et agreste atque inconditum carmen ad aliquam tamen observationem modulari docuit, sed tot artes, tot vocum varietates, tot sonos alios spiritu nostro, alios externo cantus edituros commentus est.
(세네카, 행복론, Liber IV 27:1)
Epicure, deum inermem facis, omnia illi tela, omnem detraxisti potentiam et, ne cuiquam metuendus esset, proiecisti illum extra metum.
(세네카, 행복론, Liber IV 88:4)
Divina atque humana impellentem et mutantem, quidquid obstiterat, trecenti stare iusserunt, stratusque passim per totam Graeciam Perses intellexit, quantum ab exercitu turba distaret.
(세네카, 행복론, Liber VI 158:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION