라틴어 문장 검색

Erat enim amarulenta dicacitate et lingua proterve mordaci, procax ac securus offensarum quas sine delectu cari vel non amici in se passim verbis odia serentibus provocabat.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VII. 2:2)
Philochorus Saturno et Opi primum in Attica statuisse aram Cecropem dicit, eosque deos pro Iove terraque coluisse, instituisseque ut patres familiarum et frugibus et fructibus iam coactis passim cum servis vescerentur cum quibus patientiam laboris in colendo rure toleraverant:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, X. 22:1)
an Platonem aestimas haurienda passim vina suasisse, et non magis inter minuta pocula iucundiorum liberalioremque invitationem, quae fieret sub quibusdam quasi arbitris et magistris conviviorum sobriis, non inprobasse?
(Macrobii Saturnalia, Liber II, VIII. 5:3)
Dic corpus properet fluviali spargere lympha.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, I. 7:3)
Sparserat et latices simulatos fontis Averni.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, I. 7:5)
Idem ter socios pura circumtulit unda, Spargens rore levi.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, I. 8:2)
Occupat Aeneas aditum corpusque recenti Spargit aqua.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, I. 8:4)
Simul croco sparsa humus et alia in modum templi celeberrimi.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XIII. 8:1)
At nunc et maioris ponderis passim videmus et pretia haec insana nescimus.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVI. 9:3)
Nam Optanus praefectus classis, sciens scarum adeo Italicis litoribus ignotum ut nec nomen Latinum eius piscis habeamus, incredibilem scarorum multitudinem vivariis navibus huc advectam inter Hostiam et Campaniae litus in mare sparsit, miroque ac novo exemplo pisces in mari tamquam in terra fruges aliquas seminavit:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVI. 10:2)
— Latos iuvenem sparsere per agros, et illud:
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, IV. 16:2)
Et iam prima novo spargebat lumine terras Tithoni croceum linquens Aurora cubile.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, VI. 15:1)
passim somno vinoque per herbam Corpora fusa vident, adrectos litore currus, Inter lora rotasque viros, simul arma iacere, Vina simul.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, IX. 8:2)
Et iam prima novo spargebat lumine terras Tithoni croceum linquens Aurora cubile.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, IX. 11:1)
Spargit rara ungula rores Sanguineos, mixtaque cruor calcatur arena.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XII. 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION