라틴어 문장 검색

postquam hic socordia senuerit, ille per libidines pessum datus sit, non aliud discordantis patriae remedium fuisse quam ab uno regeretur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 9장7)
alii parentem, alii matrem patriae appellandam, plerique ut nomini Caesaris adscriberetur 'Iuliae filius' censebant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 14장2)
Postremo deserunt tribunal, ut quis praetorianorum militum amicorumve Caesaris occurreret, manus intentantes, causam discordiae et initium armorum, maxime infensi Cn.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 27장1)
citatus ab imperatore nomen, ordinem, patriam, numerum stipendiorum, quae strenue in proeliis fecisset, et cui erant, dona militaria edebat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 44장14)
ex quo a divo Augusto civitate donatus sum, amicos inimicosque ex vestris utilitatibus delegi, neque odio patriae (quippe proditores etiam iis quos anteponunt invisi sunt), verum quia Romanis Germanisque idem conducere et pacem quam bellum probabam.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 58장3)
cerni adhuc Germanorum in lucis signa Romana, quae dis patriis suspenderit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 59장7)
si patriam parentes antiqua mallent quam dominos et colonias novas, Arminium potius gloriae ac libertatis quam Segestem flagitiosae servitutis ducem sequerentur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 59장12)
coepta luce missae in latera legiones, metu an contumacia, locum deseruere, capto propere campo umentia ultra.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 65장4)
Arminius integer, Inguiomerus post grave vulnus pugnam deseruere:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 68장7)
nomen patris patriae Tiberius, a populo saepius ingestum, repudiavit;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 72장2)
ille fas patriae, libertatem avitam, penetralis Germaniae deos, matrem precum sociam;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 10장3)
quin et Inguiomerum, tota volitantem acie, fortuna magis quam virtus deserebat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 21장3)
ac mox per dona et legationes petivisse foedus, proditorem patriae, satellitem Caesaris, haud minus infensis animis exturbandum quam Varum Quintilium interfecerint.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 45장7)
veteres illic Sueborum praedae et nostris e provinciis lixae ac negotiatores reperti quos ius commercii, dein cupido augendi pecu- niam, postremo oblivio patriae suis quemque ab sedibus hostilem in agrum transtulerat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 62장4)
hos vulgi sermones audita mors adeo incendit ut ante edictum magistratuum, ante senatus consultum sumpto iustitio desererentur fora, clauderentur domus.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 82장6)

SEARCH

MENU NAVIGATION