라틴어 문장 검색

cohortibus quae signa amiserant hordeum dari iussit, centurionesque manipulorum quorum signa amissa fuerant destrictis gladiis discinctos destituit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 207:1)
inde portas custodire iussi tribuni militum praefectique socium et centuriones, ne quis nocte urbe exiret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 367:2)
nunc omnes centuriones militesque vestros - adeo in promiscuo licentiam atque improbitatem esse voluit - Pleminios fecit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 238:1)
equites in turmas, pedites in cohortes, sicut quondam ab Romanis centurionibus didicerat, distribuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 135:2)
et duo et viginti ferme equites inlustres, obtriti ab elephantis, cum centurionibus aliquot perierunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 254:1)
maiores ideo instituisse ut legati, tribuni, centuriones, milites denique triumpho adessent, ut testes rerum gestarum eius cui tantus honos haberetur, populus Romanus videret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 573:1)
septuageni aeris militibus divisi, duplex centurioni, triplex equiti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 293:2)
militibus centurionibusque et equitibus idem in singulos datum quod dederat collega.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 295:3)
in pedites singulos dati octogeni aeris, triplex equiti centurionique.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 465:3)
ubi satis ad hunc modum et suorum et hostium animos est expertus, convocari tribunos praefectosque et equites omnes et centuriones iussit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 155:1)
si quis extra ordinem avidius procurrit, et ipse interequitans sparo percutit et tribunos centurionesque castigare iubet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 178:1)
nec ante in hanc aut illam partem moveri acies potuerunt quam Q. Victorius primi pili centurio et C. Atinius tribunus militum, quartae hic, ille secundae legionis, rem in asperis proeliis saepe temptatam, signa adempta signiferis in hostes iniecerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 536:1)
his duceni quinquageni aeris in pedites divisi, duplex centurioni, triplex equiti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 596:1)
supra quinque milia militum, ipsorum aut sociorum, amissa, centuriones tres et viginti, praefecti socium quattuor et M. Genucius et Q. et M. Marcii tribuni militum secundae legionis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 53:2)
militibus qui currum secuti sunt centenos vicenos quinos asses divisit, duplex centurioni, triplex equiti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 457:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION