라틴어 문장 검색

Tunc unus e tribus fratribus incunctanter et paulo liberius respondit, frustra eum suis opibus confisum tyrannica superbia comminari, cum alioquin pauperes etiam liberali legum praesidio de insolentia locupletium consueverint vindicari.
(아풀레이우스, 변신, 9권 33:4)
"Fruere exitio totius nostrae familiae et sanguine trium fratrum insatiabilem tuam crudelitatem pasce, et de prostratis tuis civibus gloriose triumpha, dum scias, licet privato suis possessionibus paupere fines usque et usque proterminaveris, habiturum te tamen vicinum aliquem."
(아풀레이우스, 변신, 9권 35:2)
huic infantulae quod leges necessariam patris suc- cessionem deferrent, sustinebat aegerrime, inhiansque toto filiae patrimonio imminebat et capiti.
(아풀레이우스, 변신, 10권 28:2)
"At ego referendis laudibus tuis exilis ingenio et adhibendis sacrificiis tenuis patrimonio:"
(아풀레이우스, 변신, 11권 25:7)
"Ergo quod solum potest, religiosus quidem sed pauper alioquin, efficere curabo:"
(아풀레이우스, 변신, 11권 25:9)
nam sibi visus est quiete proxuma, dum magno deo coronas exaptat, et de eius ore, quo singulorum fata dictat, audisse, mitti sibi Madaurensem sed admodum pauperem, cui statim sua sacra deberet ministrare;
(아풀레이우스, 변신, 11권 27:11)
nam et viriculas patrimonii peregrinationis attriverant impensae, et erogationes urbicae pristinis illis provincialibus antistabant plurimum.
(아풀레이우스, 변신, 11권 28:2)
Ergo duritia pauper- talis intercedente, quod ait vetus proverbium, inter sacrum et saxum positus cruciabar, nec setius tamen identidem numinis premebar instantia.
(아풀레이우스, 변신, 11권 28:3)
ipse deus est in pauperibus.
(ARCHIPOETA, I124)
abscondatur in sinu pauperis.
(ARCHIPOETA, I130)
sic sum pauper et sic indigeo,
(ARCHIPOETA, I143)
ne pauperi sit excusatio,
(ARCHIPOETA, I161)
scribere non valeo pauper et mendicus,
(ARCHIPOETA, IV61)
poeta pauperior omnibus poetis
(ARCHIPOETA, IV65)
nec me meo vitio pauperem putetis.
(ARCHIPOETA, IV68)

SEARCH

MENU NAVIGATION