라틴어 문장 검색

vitiosa enim sunt illa, intueri lacunaria, perfricare faciem et quasi improbam facere, tendere vultum aut, quo sit magis torvus, superciliis adstringere, capillos a fronte contra naturam retroagere, ut sit horror ille terribilis;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 307:1)
Ad hoc mulieres, quibus rei publicae magnitudine belli timor insolitus incesserat, adflictare sese, manus supplices ad caelum tendere, miserari parvos liberos, rogitare omnia, omni rumore pavere, superbia atque deliciis omissis sibi patriaeque diffidere.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 31장4)
sed incultu, tenebris, odore foeda atque terribilis eius facies est.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 55장6)
Post ubi castra locata et diei uesper erat, repente Maurus incerto uultu pauens ad Sullam accurrit dicitque sibi ex speculatoribus cognitum Iugurtham haud procul abesse.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 106장3)
quicquid ex incerto venit, coniecturae et paventis animi licentiae traditur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 13 9:3)
Non est itaque mirum, si maximus huius rei timor est, cuius et varietas magna et apparatus terribilis est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 14 6:1)
Non in hoc exempla nunc congero, ut ingenium exerceam, sed ut te adversus id, quod maxime terribile videtur, exhorter.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 24 9:1)
scies nihil esse in istis terribile nisi ipsum timorem.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 24 12:3)
Quod adversus omnia tela, quod adversus omne hostium genus bene facit, mortem contemnere, quae quin habeat aliquid in se terribile, ut et animos nostros, quos in amorem sui natura formavit, offendat, nemo dubitat;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 36 8:2)
Ad omnia pavet, inparata est et ipsis ferretur auxiliis.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 59 8:6)
Nam Scyllam saxum esse et quidem non terribile navigantibus optime scio;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 79 1:1)
Serpentem illam in Africa saevam et Romanis legionibus bello ipso terribiliorem frustra sagittis fundisque petierunt;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 82 24:1)
terribilia et sub iugum libertatem nostram mittentia despicit, provocat, frangit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 88 29:3)
At vos ad omnem tectorum pavetis sonum et inter picturas vestras, si quid increpuit, fugitis adtoniti.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 43:2)
" Ex istis, quae terribilia videntur, nihil est invictum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 98 12:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION