라틴어 문장 검색

Nam in rusticatione vel antiquissima est ratio pascendi eademque quaestuosissima, propter quod nomina quoque pecuniae et peculii tracta videntur a pecore:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 머리말 5:1)
De secundo tamen responso dubium non est, quin mediocrem negligentiam domini fructus pecoris exsuperet.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 머리말 6:3)
Verum ista sic agenda praecipimus, si veteranum pecus non aderit;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 2장 9:1)
quae tamen rarissima est in pecore vernaculo:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 2장 12:3)
habilis enim et modica corporatura pecoris operarii debet esse, nervisque et musculis robusta, non adipibus obesa, ut nec sui tergoris mole nec labore operis degravetur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 2장 15:2)
Horum desectio cum pecori tum agro est utilis:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 3장 1:3)
liberantur arva sentibus, qui aestivo5 tempore per Caniculae ortum recisi plerumque radicitus intereunt, et stramenta pecori 6 subiecta plurimum stercoris efficiunt.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 3장 1:4)
Haec cum ita curaverimus, tum et omne genus pabuli praeparabimus, dabimusque operam, ne penuria cibi macrescat pecus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 3장 1:5)
Nam et cibi et vini vires habent, nitidumque et hilare et corpulentum pecus faciunt.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 3장 5:2)
nam id quoque, ut iuniperus,respuitur a pecore propter aculeos.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 3장 7:5)
Sed non proderit cibis3 satiari pecora, nisi omnis adhibeatur 4 diligentia, ut salubri sint corpore, viresque conservent:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 4장 1:1)
Maxime tamen habetur salutaris amurca, si tantundem aquae misceas, et ea pecus insuescas;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 4장 4:1)
Quae cum in gregem incidit, confestim mutandus est caeli status, et in plures partes distributo pecore longinquae regiones petendae sunt, atque ita segregandi a sanis morbidi, ne quis interveniat, qui contagione ceteros labefaciat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 5장 1:6)
Itaque cum ablegabuntur, in ea loca perducendi sunt, quibus nullum impascitur pecus, ne adventu suo etiam illi tabem afferant.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 5장 2:1)
Tunc panacis et eryngii radices faeniculi seminibus miscendae, et cum fricti ac moliti tritici farina candenti aqua conspergendae, eoque medicamine salivandum aegrotum pecus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 5장 2:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION