라틴어 문장 검색

Turdis maior opera et impensa praebetur, qui omni quidem rure, sed salubrius in eo pascuntur, in quo capti sunt.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 10장 1:1)
Sed nec haec tamen aliena est agricolae captantis undique voluptates acquirere, quibus solitudinem ruris eblandiatur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 11장 1:2)
Cohors ab omni cetero pecore secreta clauditur alta novem pedum maceria, porticibusque circumdata, ita ut in aliqua parte sit cella custodis.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 14장 1:2)
Hac ratione stabulis ordinatis aquatile pecus inducemus;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 17장 7:1)
Redibimus autem sequenti exordio ad curam silvestrium pecorum, cultumque apium.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 17장 16:2)
Verumtamen quoniam interdum propter conditionem locorum vel mediocre pecus (nam malum nullo quidem modo) parandum est, curam vestigandis examinibus hac ratione adhibebimus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 8장 6:1)
Pestilentiae rara in apibus pernicies, nee tamen aliud, quam quod in cetero pecore praecepimus, quid fieri possit 1 reperio, nisi ut longius alvi transferantur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 13장 1:2)
Mago quidem ventribus etiam bubulis idem fieri affirmat, quam rationem diligentius prosequi supervacuum puto, consentiens Celso, qui prudentissime ait, non tanto interitu pecus istud amitti,,ut sic requirendum sit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 14장 6:2)
Verum in hac ruris disciplina sequor nunc Eudoxi et Metonis antiquorumque fastus astrologorum, qui sunt aptati publicis sacrificiis:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 14장 12:4)
Quod est genus amplioris incrementi, simillimum api, sed, ut ait Vergilius, ignavum pecus, et immune,3 sine industria favis assidens.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 15장 1:3)
Nam priore messe, dum adhuc rura pastionibus abundant, quinta pars favorum;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 15장 8:5)
Inter quae L. Piso ambitum fori, corrupta iudicia, saevitiam oratorum accusationes minitantium increpans, abire se et cedere urbe, victurum in aliquo abdito et longinquo rure testabatur;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 34장1)
hostibus contra omnium nesciis non arma, non ordo, non consilium, sed pecorum modo trahi occidi capi.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 25장5)
ceterorum nescii egere, cum propinquo rure aut litore et saepe moenia urbis adsidens extremam senectam compleverit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 58장8)
quo tantam partem campi iacere in quam pecora et armenta militum aliquando transmitterentur?
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 55장3)

SEARCH

MENU NAVIGATION