라틴어 문장 검색

Intremuit malus, timuitque exterrita pennis ales, et ingenti sonuerunt omnia plausu.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 19:10)
Daedalus, ut fama est, fugiens Minoa regna, praepetibus pennis ausus se credere caelo, insuetum per iter gelidas enavit ad Arctos, Chalcidicaque levis tandem super adstitit arce.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 2:1)
Spelunca alta fuit vastoque immanis hiatu, scrupea, tuta lacu nigro nemorumque tenebris, quam super haud ullae poterant impune volantes tendere iter pennis - talis sese halitus atris faucibus effundens supera ad convexa ferebat:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 10:2)
Viden, ut geminae stant vertice cristae, et pater ipse suo superum iam signat honore?
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 30:9)
Ipse humili designat moenia fossa moliturque locum primasque in litore sedes castrorum in morem pinnis atque aggere cingit.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 9:5)
Multaque praeterea sacris in postibus arma, captivi pendent currus curvaeque secures et cristae capitum et portarum ingentia claustra spiculaque clipeique ereptaque rostra carinis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 10:5)
Ille, deae donis et tanto laetus honore, expleri nequit atque oculos per singula volvit miraturque interque manus et bracchia versat terribilem cristis galeam flammasque vomentem fatiferumque ensem, loricam ex aere rigentem sanguineam ingentem, qualis cum caerula nubes solis inardescit radiis longeque refulget;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 25:5)
maculis quem Thracius albis portat equus cristaque tegit galea aurea rubra.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 3:2)
ast illos centeni quemque sequuntur purpurei cristis iuvenes auroque corusci.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 6:24)
ipsum illum, clipeum cristasque rubentis excipiam sorti, iam nunc tua praemia, Nise.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 10:13)
Tum galeam Messapi habilem cristisque decoram induit.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 11:31)
Ipsi intus dextra ac laeva pro turribus adstant, armati ferro et cristis capita alta corusci:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 24:2)
tremunt in vertice cristae sanguineae, clipeoque micantia fulmina mittit:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 26:5)
Non ego te, Ligurum ductor fortissime bello, transierim, Cinyre, et paucis comitate Cupavo, cuius olorinae surgunt de vertice pennae, crimen, Amor, vestrum formaeque insigne paternae.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 9:1)
Ardet apex capiti cristisque a vertice flamma funditur et vastos umbo vomit aureus ignes:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 12:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION