라틴어 문장 검색

His igitur velut primordiis talis ratiocinii perceptis non difficiliter mensuras inibimus agrorum, quorum nunc omnes persequi species et longum et arduum est.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 3장 1:1)
quos si latiores patentioresque feceris,laetiores uberioresque fructus percipies.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 10장 3:2)
rursusque interrogant, quid deinde faciendo satis uberes fructus percepturus esset, affirmavit:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 머리말 5:6)
Post eiusmodi experimenta vacuo plaustrum subiungendi, et paulatim longius cum oneribus producendi sunt.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 2장 8:1)
quoniam saepe iudicium probantis frustratur experimentum.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 36장 3:2)
Itaque commodissimum est asinum destinare mularum generi seminando, cuius, ut dixi, species experimento est speciosior.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 37장 5:2)
suburbanae, teneros agnos, dum adhuc herbae sunt expertes, lanio tradit, quoniam et parvo sumptu devehuntur, et iis submotis, fructus lactis ex matribus non minor percipitur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 3장 13:2)
Qui sive insulas,sive maritimos agros mercatus,propter exilitatem soli, quae plerumque litori vicina est, fructus terrae percipere non poterit,ex mari reditum constituat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 16장 6:2)
neque nunc propere sed per octo annos capto experimento, compressis seditionibus, compositis bellis, triumphalem et bis consulem noti laboris participem sumi.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 56장9)
datum ab ea fecunditatis experimentum et congruere artes honestas.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 6장3)
ex quis Izates Adiabeno, mox Acbarus Arabum cum exercitu abscedunt, levitate gentili, et quia experimentis cognitum est barbaros malle Roma petere reges quam habere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 14장2)
neque enim segnem ei fuisse indolem ferunt, sive verum, seu periculis commendatus retinuit famam sine experimento.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 26장6)
Turbatus his Nero et propinquo die quo quartum decimum aetatis annum Britannicus explebat, volutare secum modo matris violentiam, modo ipsius indolem, levi quidem experimento nuper cognitam, quo tamen favorem late quaesivisset.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 15장1)
Fine anni statio cohortis adsidere ludis solita demovetur quo maior species libertatis esset, utque miles theatrali licentiae non permixtus incorruptior ageret et plebes daret experimentum an amotis custodibus modestiam retineret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 24장1)
datum et lenitatis experimentum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 24장6)

SEARCH

MENU NAVIGATION