라틴어 문장 검색

Periculosa etiam uulnera sunt, ubicumque uenae maiores sunt, quoniam exhaurire hominem profusione sanguinis possunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 6:3)
Nimis uero intumescere uulnus periculosum;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 47:1)
Minus tamen is periculosum, qui in capite uel brachiis quam qui in inferioribus partibus uulnerati sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 54:6)
Plus tamen proficit balneum rarum, cibi boni suci, uitatis omnibus acribus, sed iam pleniores:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 58:1)
Sed quaedam tamen periculosa incidere consuerunt:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 60:2)
dein post inflammationem cibum boni suci capiat, uitatis omnibus acribus;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 13:3)
Ad intestina quoque eam tendere semper periculosum, saepe pestiferum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 37:1)
post haec cibo paulo pleniore quam ex eorum dierum consuetudine uti uitatis tamen omnibus pituitam extenuantibus.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 22:4)
uitandaque omni modo causa, quae lacrimas excitet, curaque domesticorum;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 34:5)
uitandi acres cibi, lacte uinoque pingui utendum, bibendumque liberalius quam edendum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 36:2)
Cumque omnibus lippientibus uitandi cibi qui extenuant, tum praecipue, quibus tenuis umor diu fertur.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 40:5)
Sed in his tribus utique uitandum est, ne, quod haustum erit, deuoretur.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 9장 2:2)
sed interim conquiescere hominem, cibo modico uti, sic ut uitentur omnia inflantia.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 17장 1:7)
- Ex his eos, qui quasi carcinoma habent, curare periculosum est:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 15:1)
Tempus autem anni autumnale et hibernum uitandum;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 14장 8:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION