라틴어 문장 검색

ne tamen segnia aestiva essent et Aetoli non impetratam pacem ab senatu nihilo minus per suam cunctationem haberent, oppugnare Acilius Amphissam statuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 52:2)
huic operi intentis supervenit Q. Antonius a praetore missus, qui castigata pertinacia eorum maiorem curam Romanis quam illis ostenderet esse, ne in perniciem urbis pugnaretur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 368:1)
quam impetrabilem fore magnam ei spem attulit mora et cunctatio Romanorum, quos, simul Asiam attigissent, effuso agmine ad castra regia ituros crediderat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 385:1)
minae exinde erant, in perniciem suam caecos ruere ni dicto parerent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 489:1)
iam ubi vos dilapsi domos et in rura vestra eritis, illi coierint, consultabunt de sua salute simul ac vestra pernicie:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 171:3)
haec, quae augendae amplitudinis eius causa facta erant, extemplo in invidiam, mox etiam in perniciem adulescenti verterunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 568:1)
simulatis lacrimis in alterius perniciem veras meas lacrimas suspectas tibi fecit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 138:2)
periculo suo te exterret, ut innoxio fratri per eundem te maturet perniciem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 140:1)
hunc quoque Perseus, sicut plerosque patris amicorum, ex quo haud cuiquam dubium esse coeperat, ad quem regis animo ita inclinato hereditas regni pertineret, inter coniuratos in fratris perniciem habuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 254:1)
ut in conspectu steterunt, dirimente amni, paulisper internuntiando cunctatio fuit utri transgrederentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 409:1)
inde - recepti enim sine cunctatione erant - Thebas iam mutatis animis revocati decretum faciunt, ut duodecim, qui privati coetum et concilium habuissent, exilio multarentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 460:1)
et Romani sentiebant cunctationem suam infamem apud socios esse, maxime indigne ferentes non latam Pheraeis opem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 615:1)
legati circa imperatorem ducesque externi erant, inter quos et Attalus, omnes approbantes, dum pugnaturum consulem credebant - neque enim ne his quidem cunctationem aperuerat suam - ;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 463:1)
Macedonas ut triste prodigium, occasum regni perniciemque gentis portendens, movit nec aliter vates.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 479:1)
quid igitur superat, quod purgemus, si nec factum hostile ullum nostrum est, et verba tumidiora legati offensionem aurium, non perniciem civitatis meruerunt?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 273:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION