라틴어 문장 검색

neque ignoro plerumnque exercitationis gratia poni et poeticas et historicas, ut Priami verba apud Achillem aut Sullae dictaturam deponentis in contione.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 270:1)
nam et philippicas Demosthenis iisdem quibus habitas in iudiciis orationes video eminere virtutibus, et Ciceronis sententiae et contiones non minus clarum, quam est in accusationibus ac defensionibus, eloquentiae lumen ostendunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 282:1)
quae omnia vera esse sciet, si quis non orationes modo, sed historias etiam (namque in iis contiones atque sententiae plerumque suadendi ac dissuadendi funguntur officio), legere maluerit quam in commentariis rhetorum consenescere.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 284:3)
nam et illa quaestio, an omnes, qui paterna bona consumpserint, contione sint prohibendi, habeat oportet suam iudicationem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 320:4)
quod prooemii sit officium, quae ratio narrandi, quae probationum fides, seu proposita confirmamus sive contra dicta dissolvimus, quanta vis in perorando, seu reficienda brevi repetitione rerum memoria est iudicis sive adfectus (quod est longe potentissimum) commovendi.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 7:3)
nam codicem tribunus plebis ipse pro contione legit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 248:3)
utitur eo Cicero in libro de aruspicum responsis et in contione contra Catilinam,cum signum Iovis columnae impositum populo ostendit, et pro Ligario, cum causam C. Caesaris meliorem, quia hoc dii iudicaverint, confitetur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 262:3)
presserat enim turbulentis contionibus Cluentium Quintius.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 327:4)
item theatro, templo, contione, crescit invidia;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 34:5)
paulo post ita finit, Catonis (ut ait) opinionem secutus, urbanus homo erit, cuius multa bene dicta responsaque erunt, et qui in sermonibus, circulis, conviviis, item in contionibus, omni denique loco ridicule commodeque dicet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 213:6)
prohibetur adolescens contione.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 219:4)
illa ad ornatum, lumen orationis et generis et contionum procellas et eloquentiae fulmina, ut Cicero pro Milone Clodium fontem gloriae eius vocat et alio loco segetem ac materiem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 226:3)
equidem celeras tempestates et procellas illis dumtaxat fluctibus contionum semper Miloni putavi esse subeundas.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 267:1)
nisi adiecisset dumtaxat fluctibus contionum, esset allegoria;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 267:2)
dominetur in contionibus, iaceat in iudiciis;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 98:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION