라틴어 문장 검색

sive prandia quis refert Thyestae seu vestros, Philomela torva, planctus, discerptum aut puerum cibumque factum iamiam coniugis innocentioris;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Consentium60)
itur in furias inque convicia absentis nescientis innocentisque;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Montio suo salutem 4:9)
"simul et periniurium est sententiam purpurati tribuere privatis hoc simultatibus, ut innocens ac secura nobilitas propter odia certa crimine incerto periclitetur."
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Montio suo salutem 15:3)
gerulus epistularum humilis obscurus despicabilisque etiam usque ad damnum innocentis ignaviae mancipia sua Britannis clam sollicitantibus abducta deplorat.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 3권, Sidonius Riothamo suo salutem 2:1)
Indagavimus tandem, qui apud tetrarcham nostrum germani tui et e diverso partium novi principis amicitias criminarentur, si tamen fidam sodalium sagacitatem clandestina delatorum non fefellere vestigia, hi nimirum sunt, ut idem coram positus audisti, quos se iamdudum perpeti inter clementiores barbaros Gallia gemit, hi sunt, quos timent etiam qui timentur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Thaumasto suo salutem 1:1)
quarum ista calculo primore numerabitur, quod custodias aggerum publicorum nequaquam tabellarius transit inrequisitus, qui etsi periculi nihil, utpote crimine vacans, plurimum sane perpeti solet difficultatis, dum secretum omne gerulorum pervigil explorator indagat.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Fausto salutem. 2:1)
quamquam quis nunc ego aut quantus qui agere praesumam vobis imputantibus innocentem?
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Lupo salutem. 1:3)
Saepe fortuna innocentem, numquam spes bona deserit.
(푸블릴리우스 시루스, Syrus가 작성했다고 잘못 알려진 문장들, S2)
Etiam innocentis cogit mentiri dolor.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 147)
In malis sperare bene nisi innocens nemo solet.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 253)
Legem nocens veretur, fortunam innocens.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 299)
Nocens precatur, innocens irascitur.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 428)
Nec vita nec fortuna hominibus perpes est.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 429)
Profecto tales timidi, non innocentes dicendi.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 487)
Reus innocens fortunam, non testem timet.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 664)

SEARCH

MENU NAVIGATION