라틴어 문장 검색

vicit perseverantia Fulvius, quod nulla vi abstrahi ab obsidione potuit:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 203:3)
quam perseverantiam in exsequenda re tam Decimi lenitas quam Popili effecerat asperitas.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 107:3)
sed Campans genus multo Surorum iam antidit patientia.
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 2, scene 4205)
Prodest aliquid, quantum ego arbitror, etiam ista cognoscere, primo quia iniustum est gaudere velle cum gaudentibus et flere non velle cum flentibus, deinde quia tribulatio patientiam operatur, patientia probationem, probatio spem, spes autem non confundit, quia caritas dei diffusa est in cordibus nostris per spiritum sanctum, qui datus est nobis.
(아우구스티누스, 편지들, 26. (A. D. 409 Epist. XCIX) Religiosissimae Atque In Christi Membris Merito Sancteque Laudabili Famulae Dei Italicae Augustinus In Domino salutem 1:7)
"quia tribulatio patientiam operatur, patientia probationem, probatio autem spem, spes vero non confundit."
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 26:1)
Ad contemnendam patientiam malorum animus patientia pervenit;
(세네카, De Providentia, book 1 49:3)
Nullo modo enim iram quam non refrenat affectus, cuiusquam patientia refrenabit, cum patientia iracundum magis excitet in furorem, in hoc aliquid sibi vel modicum solatium praestari cupiens, si in iurgiis se illi aliquis parem exhibeat.
(DE AMICITIA, CAPUT XV. Qui idonei. Amicitia dissuenda, non rumpenda. 1:30)
- sed eum opprimi dico patientia, si modo est aliqua patientia;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 33:4)
ille extra patientiam malorum est, vos supra patientiam.
(세네카, De Providentia, book 1 71:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION