라틴어 문장 검색

Mortuo qui mittit munus, nil dat illi, sibi adimit.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 321)
Colat alius deum, alius Iovem, alius ad caelum manus supplices tendat, alius ad aram Fidei, alius, si hoc putatis, nubes numeret orans, alius lacunaria, alius suam animam deo suo voveat, alius hirci, videte enim ne et hoc ad inreligiositatis elogium concurrat, adimere libertatem religionis et interdicere optionem divinitatis, ut non liceat mihi colere quem velim, sed cogar colere quem nolim.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 24장 5:1)
Qui status fidei, quae ratio veritatis, quod praescriptum disciplinae inter cetera saecularium errorum etiam spectaculorum voluptates adimat, dei servi, cognoscite, qui cum maxime ad deum acceditis, recognoscite, qui iam accessisse vos testificati et confessi estis, ne aut ignorando aut dissimulando quis peccet.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 1장 1:1)
Qui uidelicet fluuius, ministerio persoluto, deuotione conpleta, officii testimonium relinquens, reuersus est ad naturam.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. VII. 2:10)
Nunc, dea, nunc succurre mihi - nam posse mederi Picta docet templis multa tabella tuis - , Ut mea votivas persolvens Delia voces Ante sacras lino tecta fores sedeat Bisque die resoluta comas tibi dicere laudes Insignis turba debeat in Pharia.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 315)
Omnia persolvi:
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 59)
Iam mihi persolvet poenas, pulvisque decorem Detrahet et ventis horrida facta coma;
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 97)
at tibi, dura seges, Nemesim quae abducis ab urbe, persoluat nulla semina Terra fide.
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 336)
fratris filiae Reae Silviae per speciem honoris, cum Vestalem eam legisset, perpetua virginitate spem partus adimit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 46:4)
hodie quoque in legibus magistratibusque rogandis usurpatur idem ius vi adempta;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 187:2)
ego vos testor populum illum - quicumque est nominat - iniustum esse neque ius persolvere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 343:2)
Silva Maesia Veientibus adempta usque ad mare imperium prolatum et in ore Tiberis Ostia urbs condita, salinae circa factae, egregieque rebus bello gestis aedis Iovis Feretri amplificata.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 357:2)
Collatia et quidquid citra Collatiam agri erat Sabinis ademptum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 399:1)
de armis quicquam mutatum, ocreae tantum ademptae.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 440:3)
his aliisque increpando iuvenem instigat, nec ipsa potest, si, cum Tanaquil peregrina mulier tantum moliri potuisset animo ut duo continua regna viro ac deinceps genero dedisset, ipsa regio semine orta nullum momentum in dando adimendoque regno faceret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 479:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION