라틴어 문장 검색

Oratorum autem non simplex nec una natura est:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, I. 5:1)
Sunt autem ex his alia simplicia, ut Gradivus Mulciber:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, V. 1:3)
Sed prius de simplicibus dicam:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, V. 1:5)
Quaero, inquit, utrum simplex an multiplex cibus digestu sit facilior:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IV. 3:2)
quibus cum simplex et uniformis cibus sit, multo saniores sunt corporibus humanis, et inter ipsas illae morbis inplicantur quibus, ut altiles fiant, offae conpositae et quibusdam condimentis variae farciuntur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IV. 4:2)
Nec dubitaret posthac, cum advertisset animalibus simplici cibo utentibus familiarem sanitatem, aegrescere autem et inter illa quae saginam conposita varietate patiuntur, quia constat id genus alimoniae non magis copia quam varietate crudescere.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IV. 5:1)
Fortasse illum attentiorem exemplo altero fecissem, ut consideraret nullum umquam fuisse medicorum circa curas aegrescentium tam audacis negligentiae ut febrienti varium et non simplicem cibum daret.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IV. 6:1)
Qui simplicem cibum sumit facile quo suco corpus eius vel gravetur vel iuvetur usu docente cognoscit.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IV. 10:1)
Ait enim pecudes simplici uti cibo, et ideo expugnari difficilius earum quam hominum sanitatem.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, V. 6:2)
Nam neque simplex est animalibus mutis alimonia, nec ab illis quam a nobis morbi remotiores.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, V. 7:1)
Secundum, si bene recordor, exemplum est solere medicos aegris simplicem cibum offerre, non varium:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, V. 12:1)
Ideo, si quis aegrescentium vel de ipso simplici amplius adpetat, subducitis adhuc desideranti.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, V. 12:3)
Cibus vero simplex cui adest sucum de se unius qualitatis emittit.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, V. 17:2)
Nam et deus omnium fabricator aerem quo circumfundimur et cuius spiramus haustu non simplicem habere voluit qualitatem, ut aut frigidus sit semper aut caleat, sed nec continuae siccitati nec perpetuo eum addixit humori, quia una nos non poterat qualitate nutrire de permixtis quattuor fabricatos.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, V. 20:1)
Quod autem acescere vel nonnumquam fumare in stomacho cibum vis adsignare varietati, ut credamus, pronunties oportet aut semper eum qui vario cibo utitur haec pati aut numquam illum pati qui simplicem sumit.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, V. 22:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION