라틴어 문장 검색

Quid enim varietas mobilitasque casuum perturbabit, si certus sis adversus incerta ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 101 9:5)
Confusam vitam et perturbatam inpotentes agunt;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 105 7:2)
nemo ausus est ad id, quo perturbabatur, accedere et naturam ac bonum timoris sui nosse.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 110 5:5)
Quomodo in vino non ante lingua titubat quam mens cessit oneri et inclinata vel prodita est, ita ista orationis quid aliud quam ebrietas nulli molesta est, nisi animus labat ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 114 22:2)
Dic, quid vitare debeam, quid adpetere, quibus animum labantem studiis firmem, quemadmodum quae me ex transverso feriunt aguntque, procul a me repellam, quomodo par esse tot malis possim, quomodo istas calamitates removeam, quae ad me inruperunt, quomodo illas, ad quas ego inrupi.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 117 21:2)
Dic, qua ratione nulla animum tristitia, nulla formido perturbet, qua ratione hoc secretarum cupiditatium pondus effundam.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 117 25:8)
quid dextra dubio trepida consilio labat?
(세네카, 아가멤논 1:19)
o cara salve terra, tibi tot barbarae dedere gentes spolia, tibi felix diu potentis Asiae Troia summisit manus, quid ista vates corpus effusa ac tremens dubia labat cervice?
(세네카, 아가멤논 14:3)
respondisse nescio quid perturbato sono et voce confusa;
(세네카, APOCOLOCYNTOSIS DIVI CLAUDII 4:10)
Tum Hercules primo aspectu sane perturbatus est, ut qui etiam non omnia monstra timuerit.
(세네카, APOCOLOCYNTOSIS DIVI CLAUDII 4:13)
Pusillum perturbatur - subalbam canem in deliciis habere adsueverat - ut ilium vidit canem nigrum, villosum, sane non quem velis tibi in tenebris occurrere, et magna voce Claudius inquit veniet.
(세네카, APOCOLOCYNTOSIS DIVI CLAUDII 11:9)
post cenam fere lucubrabat nec patiebatur alimenta per somnum quietemque aequaliter digeri, sed perturbata ac dissipata in caput agebat;
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., chapter pr 17:3)
et negasse quia perturbatus erat, et perseuerasse quia negauerat.
(세네카, Controversiae, book 7, Thema Rapta raptoris aut mortem aut indotatas nuptias optet. Rapta producta nuptias optauit. Qui dicebatur raptor negauit se rapuisse. Iudicio uictus uult ducere; illa optionem petit. 11:19)
cum uentum est in forum et desiit illos ad omnem gestum plausus excipere, aut deficiunt aut labant.
(세네카, Controversiae, Sententiae divisiones colores controversiarum., chapter pr 2:8)
Itaque uelut ex umbroso et obscuro prodeuntes loco clarae lucis fulgor obcaecat, sic istos e scolis in forum transeuntes omnia tamquam noua et inusitata perturbant, nec ante in oratorem conroborantur, quam multis perdomiti contumeliis puerilem animum scolasticis deliciis languidum uero labore durarunt.
(세네카, Controversiae, Sententiae divisiones colores controversiarum., chapter pr 5:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION