라틴어 문장 검색

ubi vero corruit obrutus telis, inde iam haud dubie consternatae cohortes Latinorum fugam ac vastitatem late fecerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 132:2)
cum primores civitatis similibus morbis eodemque ferme omnes eventu morerentur, ancilla quaedam ad Q. Fabium Maximum aedilem curulem indicaturam se causam publicae pestis professa est, si ab eo fides sibi data esset haud futurum noxae indicium.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 258:1)
nec valli tantum ac fossarum vestigia relicta, sed multo alia illis insigniora monumenta vastitatis circa regionumque depopulatarum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 195:1)
caelestium inferorum iras, contacturum funebribus diris signa tela arma hostium, locumque eundem suae pestis ac Gallorum ac Samnitium fore, - haec exsecratus in se hostesque, qua confertissimam cernebat Gallorum aciem concitat equum inferensque se ipse infestis telis est interfectus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 404:1)
tum quae moles ea quidve prodigii esset quaerentem audisse vastitatem Italiae esse:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 225:1)
quoque pronior esset in vitia sua, agitare eum atque inritare Poenus parat, et laeva relicto hoste insidias petens medio Etruriae agro praedatum profectus quantam maximam vastitatem potest caedibus incendiisque consuli procul ostendit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 39:2)
di prope ipsi eo die magis distulere quam prohibuere imminentem pestem Romanis:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 520:1)
qui superessent pauci, si multiplici gravarentur stipendio, alia perituros peste.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 648:2)
post vastitatem eo bello factam vix pars dimidia habitabatur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 29:1)
sed adeo ne fugae quidem iter patuit omnibus viis ab equite insessis, ut ex tanta multitudine vix mille evaserint, ceteri passim alii alia peste absumpti sint.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 302:1)
multo tamen vis maior pestis Poenorum castra quam Romana invaserat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 399:1)
multi tamen ex Romano exercitu eadem peste absumpti sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 402:2)
pestis ac belua inmanis, quales fretum quondam quo ab Sicilia dividimur ad perniciem navigantium circumsedisse fabulae ferunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 236:1)
illam furiam pestemque omnibus delenimentis animum suum avertisse atque alienasse, nec conquiesse ipsa manibus suis nefaria sibi arma adversus hospitem atque amicum induerit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 178:2)
perdito tamen atque adflicto sibi hoc in miseriis solatii esse, quod in omnium hominum inimicissimi sibi domum ac penates eandem pestem ac furiam transisse videat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 179:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION