라틴어 문장 검색

ibi sub tumulo Peteliae tria milia equitum, duo peditum in occulto locata;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 394:2)
secutus inde nuntius Hannibalem Numidarum equitatu praemisso ipsum, quantum adcelerare posset, cum peditum agmine sequi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 434:1)
ibi ex utroque exercitu electa peditum quadraginta milia, duo milia et quingenti equites, quibus consul adversus Hannibalem rem gereret:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 606:1)
ipse luce prima copias omnes peditum equitumque in aciem eduxit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 615:1)
peditum etiam prima legio et dextra ala proelium inibat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 620:2)
ipse de toto exercitu civium sociorumque quod roboris erat delegit, sex milia peditum, mille equites;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 647:1)
quippe ad quod bellum collega non ante quam ad satietatem ipsius peditum atque equitum datae ab senatu copiae fuissent, maiores instructioresque quam si adversus ipsum Hannibalem iret, profectus sit, eo ipsi si quantumcumque virium momentum addiderint, rem omnem inclinaturos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 663:1)
qui cum fessum agmen carperent ab omni parte incursarentque, et iam omisso itinere quod fugae simile erat, castra metari Poenus in tumulo super fluminis ripam vellet, advenit Livius peditum omnibus copiis non itineris modo, sed ad conserendum extemplo proelium instructis armatisque.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 700:1)
ibi duces ambo, ibi pars maior peditum equitumque Romanorum, ibi Hispani, vetus miles peritusque Romanae pugnae, et Ligures, durum in armis genus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 708:1)
duo haud amplius milia peditum et equitatus omnis vix inito proelio cum Magone effugerunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 22:1)
Magonem fugientem equitatus ferme omnis et quod veterum peditum erat secuti, decimo die in Gaditanam provinciam ad Hasdrubalem pervenerunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 23:1)
ne tamen hostibus eam relinqueret regionem, L. Scipionem fratrem cum decem milibus peditum, mille equitum ad oppugnandam opulentissimam in iis locis urbem - Orongin barbari appellabant - mittit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 30:1)
Ibi tum Hasdrubal Gisgonis, maximus clarissimusque eo bello secundum Barcinos dux, regressus ab Gadibus rebellandi spe, adiuvante Magone Hamilcaris filio, dilectibus per ulteriorem Hispaniam habitis ad quinquaginta milia peditum, quattuor milia et quingentos equites armavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 186:1)
peditum septuaginta milia quidam adducta ad Silpiam urbem scribunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 187:2)
eo adducta ab Silano auxilia, tria milia peditum et quingenti equites.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 194:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION