라틴어 문장 검색

itaque non secundis auribus patrum auditus est consul, cum in aede Bellonae de rebus in Liguribus gestis dissereret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 287:1)
haec relata regi cum essent advocato consilio cum quid omnes suasuri essent appareret, ipse pecuniae quam regni melior custos institit de perfidia et feritate Gallorum disserere, multorum iam ante cladibus experta:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 320:1)
Aristippus philosophus Socraticus, naufragio cum eiectus ad Rhodiensium litus animadvertisset geometrica schemata descripta, exclamavisse ad comites ita dicitur:
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 머리말1)
Quae diligenter beatus distinguens Hieronymus, ipsam Verbi generationem, et a nobis disseri non posse et per nos disseri posse profitetur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 22:1)
Omnis autem in quaerendo, quae via quadam et ratione habetur, oratio praescribere primum debet ut quibusdam in formulis ea res agetur, ut, inter quos disseritur, conveniat quid sit id, de quo disseratur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 4:4)
neque enim Academici, cum in utramque disserunt partem, non secundum alteram vivunt, nec Carneades ille, qui Romae audiente Censorio Catone non minoribus viribus contra iustitiam dicitur disseruisse quam pridie pro iustitia dixerat, iniustus ipse vir fuit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 41:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION