라틴어 문장 검색

"Optume Graiugenum, cui me Fortuna precari et vitta comptos voluit praetendere ramos, non equidem extimui, Danaum quod ductor et Arcas quodque a stirpe fores geminis coniunctus Atridis;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 7:2)
Ergo insperata deprensum luce repente inclusumque cavo saxo atque insueta rudentem desuper Alcides telis premit omniaque arma advocat et ramis vastisque molaribus instat.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 11:12)
tum Salii ad cantus incensa altaria circum populeis adsunt evincti tempora ramis, hic iuvenum chorus, ille senum;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 13:3)
"Haec nemora indigenae fauni nymphaeque tenebant gensque virum truncis et duro robore nata, quis neque mos neque cultus erat, nec iungere tauros aut componere opes norant aut parcere parto, sed rami atque asper victu venatus alebat.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 14:5)
Euryalum tenebrae ramorum onerosaque praeda impediunt fallitque timor regione viarum;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 12:12)
Procul aerea ramis dependet galea et prato gravia arma quiescunt.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 34:2)
Ingentem quercum decisis undique ramis constituit tumulo fulgentiaque induit arma, Mezenti ducis exuvias, tibi, magne, tropaeum, bellipotens:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 1:3)
Iamque oratores aderant ex urbe Latina, velati ramis oleae veniamque rogantes:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 4:1)
Praeterea qui dicta ferant et foedera firment centum oratores prima de gente Latinos ire placet pacisque manu praetendere ramos, munera portantis aurique eborisque talenta et sellam regni trabeamque insignia nostri.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 12:18)
iam fragilis poteram ab terra contingere ramos.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA VIII. DAMON, ALPHESIBOEUS25)
Contemplator item, cum se nux plurima silvis induet in florem et ramos curvabit olentis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 6:4)
Et saepe alterius ramos inpune videmus vertere in alterius mutatamque insita mala ferre pirum et prunis lapidosa rubescere corna.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 2:12)
nunc altae frondes et rami matris opacant crescentique adimunt fetus uruntque ferentem.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 4:5)
nec longum tempus, et ingens exsilit ad caelum ramis felicibus arbos miraturque novas frondes et non sua poma.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 5:5)
non animum modo uti pascat prospectus inanem, sed quia non aliter viris dabit omnibus aequas terra neque in vacuum poterunt se extendere rami.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 11:13)

SEARCH

MENU NAVIGATION