라틴어 문장 검색

iamque dies medius rerum contraxerat umbras et sol ex aequo meta distabat utraque, cum iuvenis placido per devia lustra vagantes participes operum compellat Hyantius ore:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 19:5)
Nunc quoque nec fugiunt hominem nec vulnere laedunt quidque prius fuerint, placidi meminere dracones.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 59:1)
vimque minis addit manibusque expellere temptat cunctantem et placidis miscentem fortia dictis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 65:3)
hinc placido dantur sua corpora somno.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 38:3)
Hunc postquam sparsit Lethaei gramine suci verbaque ter dixit placidos facientia somnos, quae mare turbatum, quae concita flumina sistunt, somnus in ignotos oculos sibi venit, et auro heros Aesonius potitur spolioque superbus muneris auctorem secum, spolia altera, portans victor Iolciacos tetigit cum coniuge portus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 9:2)
Transit et antiquae Cartheia moenia Ceae, qua pater Alcidamas placidam de corpore natae miraturus erat nasci potuisse columbam.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 29:1)
dant placidi cursum redeuntibus austri Aeacidis Cephaloque, quibus feliciter acti ante exspectatum portus tenuere petitos.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 3:2)
- Quamvis saepe utile vinci victoris placidi fecit clementia multis:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 6:24)
Excepi nantemque ferens o proxima mundi regna vagae dixi sortite, tridentifer, undae, In quo desinimus, quo sacri currimus amnes huc ades atque audi placidus, Neptune, precantem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 59:12)
Talia tum placido Saturnius edidit ore:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 69:5)
Lenis adhuc somnus placidis Erysichthona pennis mulcebat:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 85:1)
neque enim dum flumina pacem et placidos habeant lapsus totaeque residant, opperiuntur, aquae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 8:3)
placida resoluta quiete saepe videt, quod amat;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 42:12)
Hunc contra placido Trachinius ore talibus adloquitur:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 36:3)
"Somne, quies rerum, placidissime, Somne, deorum, pax animi, quem cura fugit, qui corpora duris fessa ministeriis mulces reparasque labori, somnia, quae veras aequent imitantia formas, Herculea Trachine iube sub imagine regis Alcyonen adeant simulacraque naufraga fingant.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 70:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION