라틴어 문장 검색

nam quia naturam tenuem declivia vitae pondera non reprimunt nec tardat ferrea conpes, concretum celeri relegens secat aera lapsu exsuperatque polum fervens scintilla remensum, carcereos exosa situs, quibus haeserat exul.
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1221)
sic animas caeli de fontibus unicoloras infundit natura solo, sed suavibus istic devinctae inlecebris retinentur, et aethera paucae conscendunt reduces, multas viscosus inescat pastus et ad superas percurrere non sinit auras, praescius inde Pater liventia Tartara plumbo incendit liquido piceasque bitumine fossas infernalis aquae furvo subfodit Averno, et Phlegethonteo sub gurgite sanxit edaces perpetuis scelerum poenis inolescere vermes, norat enim flatu ex proprio vegetamen inesse corporibus nostris animamque ex ore perenni formatam non posse mori, non posse vicissim pollutam vitiis rursum ad convexa reverti mersandam penitus puteo ferventis abyssi, vermibus et flammis et discruciatibus aevum inmortale dedit, senio ne poena periret non pereunte anima, carpunt tormenta foventque materiam sine fine datam, mors deserit ipsa aeternos gemitus et flentes vivere cogit.
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1218)
illic purpureo latus exporrecta cubili floribus aeternis spirantes libat odores ambrosiumque bibit roseo de stramine rorem, ditibus et longo fumantibus intervallo fluminaque et totos caeli sitientibus imbres inplorata negat digitum insertare palato, flammarumque apices timenti extinguere tactu, nec mirere locis longe distantibus inter damnatas iustasque animas concurrere visus conspicuos meritasque vices per magna notari intervalla, polus medio quae dividit orbe.
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1223)
nonne magis flatus sine corpore cuncta notabit corporis involucris tumulo frigente repostis?
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1235)
illius fidem figurans nube fertur anulus, hic sui dat pignus oris, ut ferunt, orarium, quae superno rapta flatu lucis intrant intimum.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Sanctorum Martyrum Emeterii et Chelidonii Calagurritanorum.40)
per poli liquentis axem fulgor auri absconditur ac diu visum sequacem textilis candor fugit;
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Sanctorum Martyrum Emeterii et Chelidonii Calagurritanorum.41)
"o Christe, nomen 1 unicum, o splendor, o virtus Patris, o factor orbis et poli, atque auctor horum moenium, qui sceptra Romae in vertice rerum locasti, sanciens mundum Quirinali togae servire et armis cedere, ut discrepantum gentium mores et observantiam linguasque et ingenia et sacra unis domares legibus, en omne sub regnum Remi mortale concessit genus, idem loquuntur dissoni ritus, id ipsum sentiunt."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Passionis Laurentii Beatissimi Martyris.133)
est aula nam duplex tibi, hic corporis, mentis polo.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Passionis Laurentii Beatissimi Martyris.167)
illa gradu cita pervigili milia multa prius peragit quam plaga pandat Eoa polum;
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Passionis Eulaliae Beatissimae Martyris.13)
pax datur artubus exanimis, flatus in aethere plaudit ovans templaque celsa petit volucer.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Passionis Eulaliae Beatissimae Martyris.48)
"aut semper illic mobilis incerta per ludibria vagis feretur flatibus squamosa pascens agmina, aut sub fragosis rupibus scabri petrarum murices inter recessus scrupeos discissa rumpent viscera."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Sancti Vincenti Martyris.132)
"qui fecit ut vis vocis expressa intimo pulmone et oris torta sub testudine nunc ex palato det repercussos sonos, nunc temperetur dentium de pectine, sitque his agendis lingua plectrum mobile, si mandet idem faucium sic fistulas spirare flatu concinentes consono ut verba in ipsis explicent meatibus, vel exitu oris cymbalis profarier nunc pressa parce labra, nunc hiantia, dubitasne verti posse naturae statum, cui facta forma est, qualis esset primitus?"
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1395)
saxa recocta vomunt ignem niveusque pulvis ardet, urere tacta potens et mortifer ex odore flatus, adpositam memorant aram fovea stetisse summa lege sub hac, salis aut micam, iecur aut suis litarent Christicolae, aut mediae sponte inruerent in ima fossae.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Cypriani.27)
"sic nupta Christo transiliam poli omnes tenebras aethere celsior."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Agnetis35)
"supremus hic tibi finis erit, semper prostrata iacebis, nec iam mortiferas audebis spargere flammas in famulos famulasve Dei, quibus intima casti vena animi sola fervet de lampade Christi, tene, o vexatrix hominum, potuisse resumptis viribus extincti capitis recalescere flatu, Assyrium postquam thalamum cervix Olofernis caesa cupidineo madefactum sanguine lavit, gemmantemque torum moechi ducis aspera Iudith sprevit et incestos conpescuit ense furores, famosum mulier referens ex hoste tropaeum non trepidante manu vindex mea caelitus audax!"
(프루덴티우스, Psychomachia, section 113)

SEARCH

MENU NAVIGATION