라틴어 문장 검색

Hanc observationem non solum in vitium positione, sed in ulmorum ceterarumque arborum praecipio:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 6장 20:1)
Melius autem locis apricis, ubi caeli status neque praegelidus neque nimium pluvius est, autumni tempore et arbores et vites post aequinoctium deponuntur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 6장 20:4)
Vites in ultimo scrobe deponi oportet, materiasque earum per scrobem porrigi, deinde ad arborem erigi;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 6장 21:2)
Proxima deinde putatione melius existimat Celsus ferro abstineri, ipsosque caules in modum coronae con- tortos arbori circumdari, ut flexura materias pro-fundat, quarum validissimam sequente anno caput vitis faciamus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 6장 22:3)
Me autem longus docuit usus, multo utilius esse primo quoque tempore falcem vitibus admovere, nec supervacuis sarmentis pati silvescere.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 6장 23:1)
Iamque viti constitutae certa lex ab agricolis imponitur:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 6장 24:1)
At qui bonitati vini student, in summas arbores vitem promovent:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 6장 24:3)
vitisque novella tribus toris ad arborem religetur, uno, qui est in crure arboris a terra quattuor pedibus distans;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 6장 25:2)
altero, qui summa parte vitem capit;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 6장 25:3)
tertio, qui mediam vitem complectitur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 6장 25:4)
Torum imum imponi non oportet, quoniam vires vitis adimit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 6장 25:5)
Interdum tamen necessarius habetur, cum aut arbor sine ramis truncata est, aut vitis praevalens in luxuriam evagatur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 6장 25:6)
novi, circumcisis undique capreolis et nepotibus, qui ex his nati sunt, amputatis, sub-mittantur et si laeta vitis est, ultimi potius palmites per cacumina ramorum praecipitentur;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 6장 26:2)
quoniam ultimus palmes plurimum fructum affert, proximus minimum vitemque exhaurit atque attenuat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 6장 26:4)
Maxime autem prodest vitibus, omnibus annis resolvi.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 6장 27:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION