라틴어 문장 검색

Prima igitur differentia ea est, quod calor sit motus expansivus, per quem corpus nititur ad dilatationem sui, et recipiendi se in majorem sphaeram sive dimensionem quam prius occupaverat.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 225:1)
et simul cohibitus et repulsus et reverberatus, adeo ut induat motum alternativum et perpetuo trepidantem et tentantem et nitentem et ex repercussione irritatum;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 237:3)
Calor est motus expansivus, cohibitus, et nitens per partes minores.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 250:2)
Rursus, exempli gratia, sit natura inquisita Pondus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 267:1)
Instantia Ostensiva ponderis est argentum vivum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 267:2)
Omnia enim superat pondere magno intervallo, praeter aurum;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 267:3)
At praestantior instantia est ad indicandam formam ponderis argentum vivum quam aurum;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 267:5)
Verum si admoveatur ferrum, ita ut tangat ferrum in magnete armato, tunc magnes armatus longe majus pondus ferri sustinet quam magnes simplex et inermis, propter similitudinem substantiae ferri versus ferrum;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 271:8)
Cum enim quis aliquid reminisci aut revocare in memoriam nititur, si nullam praenotionem habeat aut perceptionem ejus quod quaerit, quaerit certe et molitur et hac illac discurrit, tanquam in infinito.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 275:11)
Talia sunt, aurum, in pondere;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 329:6)
ut spiritus vini, in pondere;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 329:13)
Similiter sit natura inquisita Pondus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 340:1)
3. Similiter, sit natura inquisita Pondus sive Grave.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 353:1)
Sumatur horologium ex iis quae moventur per pondera plumbea, et aliud ex iis quae moventur per compressionem laminae ferreae;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 354:2)
deinde ponatur horologium illud movens per pondera super fastigium alicujus templi altissimi, altero illo infra detento;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 354:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION