라틴어 문장 검색

centum in patres allegit, Latinos subegit, ludos in circo edidit, equitum centurias ampliavit, urbem muro circumdedit, cloacas fecit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri I Periocha38)
si sint duae roboris eiusdem in urbe gentes, deposcant haec Volscos sibi, illa Aequos, populo Romano tranquillam pacem agente omnes finitimos subigi populos posse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 543:1)
sed, ut exprimatur tandem confessio subactam domitamque esse gentem, sub iugum abituros.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 309:5)
vexari praeterea et subigi multo acrius quam Veientes;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 15:1)
ea clades Capenatem populum subegit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 274:1)
ut relinquant patriam atque cives nullam vim unquam subacturam, et T. Sicinium - is enim ex tribunis plebis rogationis eius lator erat - conditorem Veios sequantur relicto deo Romulo, dei filio, parente et auctore urbis Romae.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 282:1)
persecutus deinde fugientes cum omnem Volscum agrum depopulatus esset, ad deditionem Volscos septuagesimo demum anno subegit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 25:1)
Contenebra paucos dies oppugnationem sustinuit, laborque continuus, non die non nocte remissus, subegit eos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 46:1)
seditio tum inter Antiates Latinosque coorta, cum Antiates victi malis subactique bello in quo et nati erant et consenuerant deditionem spectarent, Latinos ex diutina pace nova defectio recentibus adhuc animis ferociores ad perseverandum in bello faceret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 340:1)
et, prae se deinde tulit ea vi subactum se incepto destitisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 45:2)
nam Hernici a C. Plautio devicti subactique sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 153:2)
subactis his gentibus quae inter nos vosque sunt, quod propediem futurum spondet et virtus et fortuna vestra, continens imperium usque ad nos habebitis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 311:1)
nec quievere antequam expugnando aut in deditionem accipiendo singulas urbes Latium omne subegere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 192:2)
his cladibus subacti Samnites pacem a dictatore petiere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 518:1)
satis scio quibuscumque discordi fuit subigi nos ad necessitatem dedendi res quae ab nobis ex foedere repetitae fuerant, iis non fuisse cordi tam superbe ab Romanis foederis expiationem spretam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 5:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION