라틴어 문장 검색

esse hanc unam quae brevitatem vitae posteritatis memoria consolaretur, quae efficeret ut absentes adessemus, mortui viveremus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 35장 3:2)
quod officium, C. Aquili, commemorari procuratoris potest quod ab Alfeno praeteritum esse videatur?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 21장 3:1)
Nam si quando aliud in sententia videtur esse aliud in verbis, genus est quoddam ambigui quod ex praeterito verbo fieri solet, in quo quod est ambiguorum proprium res duas significari videmus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 34장 3:4)
Quodsi omnium consensus naturae vox est, omnesque qui ubique sunt consentiunt esse aliquid, quod ad eos pertineat qui vita cesserint, nobis quoque idem existimandum est, et si, quorum aut ingenio aut virtute animus excellit, eos arbitrabimur, quia natura optima sint, cernere naturae vim maxume, veri simile est, cum optumus quisque maxume posteritati serviat, esse aliquid, cuius is post mortem sensum sit habiturus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 34:1)
his enim in naturis nihil inest, quod vim memoriae mentis cogitationis habeat, quod et praeterita teneat et futura provideat et complecti possit praesentia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 65:3)
itaque non deterret sapientem mors, quae propter incertos casus cotidie imminet, propter brevitatem vitae numquam potest longe abesse, quo minus in omne tempus rei p. suisque consulat, cum posteritatem ipsam, cuius sensum habiturus non sit, ad se putet pertinere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 89:8)
a quibus cum cecinit receptui, inpellit rursum et incitat ad conspiciendas totaque mente contrectandas varias voluptates, quibus ille et praeteritarum memoria et spe consequentium sapientis vitam refertam putat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 33:4)
cum iam rebus transactis et praeteritis orationes scribimus, num irati scribimus?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 55:4)
nec vero illa sibi remedia comparavit ad tolerandum dolorem, firmitatem animi, turpitudinis verecundiam, exercitationem consuetudinemque patiendi, praecepta fortitudinis, duritiam virilem, sed una se dicit recordatione adquiescere praeteritarum voluptatium, ut si quis aestuans, cum vim caloris non facile patiatur, recordari velit sese aliquando in Arpinati nostro gelidis fluminibus circumfusum fuisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 74:1)
non enim video, quo modo sedare possint mala praesentia praeteritae voluptates - sed cum is dicat semper beatum esse sapientem, cui dicere hoc, si sibi constare vellet, non liceret, quidnam faciendum est is qui nihil expetendum, nihil in bonis ducendum, quod honestate careat, existumant?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 74:2)
quocirca corpus gaudere tam diu, dum praesentem sentiret voluptatem, animum et praesentem percipere pariter cum corpore et prospicere venientem nec praeteritam praeterfluere sinere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 96:1)
Jam vero Superis convivae admittimur, alti Jura poli tractare licet, jamque abdita coecae Claustra patent Terrae rerumque immobilis ordo, Et quae praeteriti latuerunt saecula mundi.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, IN VIRI PRAESTANTISSIMI D. ISAACI NEWTONI OPUS HOCCE MATHEMATICO-PHYSICUM 3:9)
erit tempus omne ascensus futuri ut sector Circuli, & tempus omne descensus praeteriti ut sector Hyperbolae.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. II. De motu corporum quibus resistitur in duplicata ratione velocitatum. 47:2)
& Sector Hyperbolicus ATD ut tempus descensus omnis praeteriti, si modo Sectorem tangentes Ap & AP sint velocitates.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. II. De motu corporum quibus resistitur in duplicata ratione velocitatum. 48:4)
"Dave, cito, hoc credas iubeo, finire dolores praeteritos meditor"
(페르시우스, 풍자, satire 5104)

SEARCH

MENU NAVIGATION