라틴어 문장 검색

patres eo magis utrique pariter consuli infensi, in incepto perstabant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 106:2)
Eumenes rex Attalusque cum omni manu sua ab tergo inter postremam aciem ac vallum steterunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 639:2)
cum alios decursu edidissent motus, quadrato agmine facto, scutis super capita densatis, stantibus primis, secundis summissioribus, tertiis magis et quartis, postremis etiam genu nixis, fastigatam, sicut tecta aedificiorum sunt, testudinem faciebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 112:1)
aut cur postremo filio suscenseam, patres ut faciunt ceteri?
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 1, scene 149)
Vbi nugivendis res soluta est omnibus, ibi ad postremum cedit miles, aes petit.
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 3, scene 536)
nunc quod ad vos, spectatores, relicuom relinquitur, more maiorum date plausum postrema in comoedia.
(티투스 마키우스 플라우투스, Cistellaria, act 5, scene 123)
Quid postremo argento factum est quod dedi?
(티투스 마키우스 플라우투스, Epidicus, act 5, scene 2110)
quia postremus cedis, hoc praemi feres.
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 5, scene 753)
hunc hodie postremum extollo mea domo patria pedem.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mercator, act 5, scene 12)
verum postremo impetravi ut volui:
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 4, scene 510)
postremo minoris pendo tergum illorum, quam meum:
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 4, scene 119)
sed ad postremum nihil apparet:
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 4, scene 216)
verum postremo in patris potestate est situm:
(티투스 마키우스 플라우투스, Stichus, act 1, scene 144)
ita iam quasi canes, haud secus, circum stabant navem turbines venti, imbres fluctusque atque procellae infensae frangere malum, ruere antemnas, scindere vela, ni tua pax propitia foret praesto.
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 4, scene 112)
infensum ignem id est ipsa infensa.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 6411)

SEARCH

MENU NAVIGATION