라틴어 문장 검색

Filios autem Israel, quicumque eo tempore fuerint inuenti, hi duo maximi prophete et doctores ad fidei gratiam conuertent et a pressura tanti turbinis in parte electorum insuperabilem reddent.
(ADSO DERUENSIS, DE ORTU ET TEMPORE ANTICHRISTI 3:29)
Postquam ergo isti duo interfecti fuerint, inde ceteros fideles persequens, aut martyres gloriosos faciet, aut apostatas reddet.
(ADSO DERUENSIS, DE ORTU ET TEMPORE ANTICHRISTI 3:34)
nec mel aliave species vinum sic sapidum reddit, ut sitis vehemens aquam.
(DE AMICITIA, CAPUT IV. Amicitiae origo et progressus. 3:5)
nisi tamen sitis audiendi praepediret, forte iam nunc tibi redderem talionem.
(DE AMICITIA, CAPUT VII. Amicitia quid. 2:18)
At superbia quid minus ferendum, quae solum id quo tactae amicitiae subveniendum foret, humilitatis et confessionis excludit remedium, reddens hominem audacem ad iniuriam, tumidum ad correctionem.
(DE AMICITIA, CAPUT XIII. De causis dissolvendae amicitiae 2:5)
Si autem unus adesset quem aeque ut te ipsum diligeres, a quo te similiter diligi non dubitares, nonne omnia quae prius videbantur amara, dulcia redderentur et sapida?
(DE AMICITIA, CAPUT XXII. Patientia. 1:29)
si quis indiget sapientia, postulet a Domino, qui dat omnibus affluenter, et non improperat.
(DE AMICITIA, CAPUT XXV. Amicitiae lex in petendis et dandis. 2:11)
In quo lector non latratu corrixationis insaniens, uerum lima correctionis emendans, circumcidat superfluum et compleat diminutum quatenus illimatum revertatur ad limam, impolitum reducatur ad fabricam, inartificiosum suo referatur artifici, male tortum proprie reddatur incudi.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, PROLOGUS 1:2)
Luminis astra iubar, frons lilia, balsama naris, Dens ebur osque rosam parit, offert, reddit, adequat;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 30:4)
Incudem nostram corpus mortale fatetur, Artifices nostros et nostram postulat artem.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 34:24)
Artifices alios anime natale requirit, Artificis melioris opem celestis origo Postulat et nostram fugit eius forma monetam, Diuinique loquens operis miracula, nostrum Spernit opus, ridens artis uulgaria nostre.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 34:25)
Sic ouis a capra mendicat uelleris usum, Sic tumidus torrens a riuo postulat undam, Sic solet a Dauo Narcisus querere formam, Sic addit lucem candele flamma diei.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 4:3)
Ergo si nostris uult condescendere uotis, Omnia prouenient, ut lex deposcit et ordo Postulat, et certis claudentur singula metis.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 8:12)
Vt sibi Pyrithous se reddat, redditus orbi Theseus inferni loca, monstra, pericula uictat, Viuere posse negat in se, nisi uiuat in illo;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 14:6)
sic alter utrumque Reddit et ex uno comitum pensatur uterque.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 14:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION