라틴어 문장 검색

Verum rex Scotiae eodem quo rex Angliae modo laborans (licet, ut postea apparabat, magis atroci et lethali), hoc est, subditis malignis ad tumultus ciendos idoneis, etsi affectu proprio in pacem cum rege componendam multum inclinaret, tamen proceres suos in hac re cognoscens aversissimos (quos irritare timebat) inducias tantum in septennium concessit, in secreto tamen pollicitus eas inducias de tempore in tempus renovatas iri quandiu uterque rex in vivis esset.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SECUNDUM 19:3)
Quocirca rex Carolus, de bello Britanniae inferendo certus, satis cognoverat a nullo tam potenter sibi opponi posse quam ab Henrico (sive ratione status permoto ne regnum Franciae in nimiam potentiam excresceret, sive gratitudine quaddam adducto, quod ipse duci etiam Britanniae non minus quam sibi ob eius in rebus suis adversis merita obstrictus fuisset) si modo ille patribus se adiungere vellet.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM TERTIUM 2:11)
Istud autem genus sermonis familiariter praemissum fuerat, acsi Carolus Henricum non pro amico aut foederato exteriore haberet, sed intimo suorumque tum affectuum tum fortunarum participe.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM TERTIUM 2:15)
Quodque haud parvum subesset discrimen inter officia quae rex suus et ea quae dux Britanniae praestiterat, cum ducis Britanniae consilia ex rationibus utilitatis et emolumenti manare possent, contra vero ea quae dominus suus contulerat nulli alii caussae quam amori et sincero affectui tribui possint.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM TERTIUM 2:23)
Itaque, cum bellum istud quod regi suo gerendum erat nihil aliud esse quam ut se a periculis imminentibus liberaret, sperare regem suum Henricum non minore studio et affectu ad conservationem status eius concursum, quam ipse Henrico ad adeptionem regni sui concurrisset.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM TERTIUM 2:26)
Primum autem (quod legati fecerant) comitatem quandam verborum praemisit, inquiens se magna laetitia affectum quod regem oppida illa e manu Maximiliani recepisse ab illis didicisset.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM TERTIUM 3:2)
Sed spes has fovebat rex, quod partim negligentia (quae Gallis vulgo imputari solet), partim viribus ducatus Britanniae propriis, quae parvae non erant, praecipue autem ob potentem factionem ducis Aurelianensis in regno Galliae (qui plurimis modis motus in Gallia intestinos suscitare possit ad regis Galliae consilia circa Britanniam discutienda), postremo autem ob potentiam Maximiliani, qui ei erat rivalis, res aut ex sese solvi aut ad pacem flecti posset.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM TERTIUM 3:21)
Maximilianum etiam regem Romanorum ut principem bellicosum et magnae potentiae aestimabat, quem ad Britannorum auxilium propere accursurem minime dubitabat.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM TERTIUM 8:5)
Quoniam autem norat populum suum erga res Britanniae optime affectum, prorsus videri volebat quoad praeterita se potius Gallorum artibus deceptum, et veluti in soporem coniectum, quam ex motu proprio ad bellum minus alacram fuisse, cum sciret subditos suos rationum status quae ipsum merito retardare potuerunt minus capaces esse.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM TERTIUM 8:9)
Ita ut affectus suus, quatenus ad naturalem personam suam, neutro inclinet.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM TERTIUM 16:2)
Verum contra tam speciosus se offert ex regis Galli praetextus (at praetextus potentiae nunquam defuit) propter periculum regno suo imminens quod bellum hoc ex necessitate gerat, non ambitione, ut periculum ab exemplo nonnihil corrigat et mitiget.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM TERTIUM 19:5)
Hoc populi numerum miris modis augebat, quin et potentiae regni militaris intererat, ut scilicet firmae et tenementa certum terrae dimensum sortirentur, quod virum non infimae conditionis citra penuriam sustentaret.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 7:16)
Iam quantum haec res militarem regni potentiam (ut occaepimus dicere) promovere liquet tum ex militaris diciplinae principii, tum ex aliarum nationum exemplis.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 7:19)
Antiqua enim statuta fere omnia mercatores exteros invitant ut merces omnigenas in regnum Angliae importent, pro fine habentia vilitatem et copiam earundem mercium, neutiquam respicientia ad rationes politicas circa regni potentiam navalem.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 8:2)
Britanna igitur, hisce rationibus permota, artificiose instillatis ab iis quos rex Gallus (qui praemiis et promissis non pepercerat) in suas partes traxerat, et illecta proculdubio praesente gloria et potentia regis Caroli (praesertim cum in flore aetatis esset et coelebs), atque patriam suam sedem diuturni et calamitosi belli constituere verita, secreto in matrimonium Caroli consensit.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 15:13)

SEARCH

MENU NAVIGATION