라틴어 문장 검색

Cetera vitia impellunt animos, ira praecipitat.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 4:3)
nocet enim applicari antecedentibus et, dum unusquisque mavult credere quam iudicare, numquam de vita iudicatur, semper creditur versatque nos et praecipitat traditus per manus error.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 5:3)
uxor se praecipitauit.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum: liber secundus, iusiurandum mariti et uxoris.4)
alter ex his praecipitauit se, alter cecidit.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 9, a filio in arce pulsatus.4)
gladiator quem armatus fugerat nudus insequitur, et praecipitati non quod inpulit tantum trahunt, sed quod occurrit.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 9, filia conscia in veneno privigni.14)
si quid ex nostro Hercule concepit Iole, manibus evellam meis ante et per ipsas paelicem invadam faces.
(세네카, Hercules Oetaeus 6:6)
Non sic prata novo vere decentia aestatis calidae despoliat vapor, saevit solstitio cum medius dies et noctes brevibus praecipitant rotis languescunt folio et lilia pallido:
(세네카, 파이드라 11:12)
evelle, totos viscerum nuda sinus.
(세네카, Phoenissae 163:1)
Ut autem audivit hoc Rex, vociferatus est vociferatione magna et amara et cepit agitare capud et evellere barbam, scindens vestimenta sua.
(HISTORIA SEPTEM SAPIENTUM, (Praefatio) 2:31)
ibi ipse quintus curru praecipitatus obruente montem multiplici facit ruina, turpans prociduam cruore frontem.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Consentium95)
barba concavis hirta temporibus, quam in subdita vultus parte surgentem stirpitus tonsor assiduus genis ut adhuc vesticipibus evellit.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Agricolae suo salutem 2:9)
"nam quae causa festinam compulit praecipitare sententiam, nisi quod iam tenet totum, qui de parte sic iudicat?"
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Montio suo salutem 4:6)
E quibus primum mihi psallat hymnus qui Tolosatem tenuit cathedram, de gradu summo Capitoliorum praecipitatum;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius Firmino suo salutem. 3:20)
Iam Pelopis terras Graiumque exhauserat orbem praecipitans in transtra viros insanus equosque Bellipotens.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권181)
quam ratus, innumeris videt excursare latebris, hos prodire iugis, illos e vallibus imis crescere, nec paucos campo, totumque sub armis conlucere iter, ut clausas indagine profert in medium vox prima feras, quae sola medendi turbata ratione via est, petit ardua dirae Sphingos et abscisis infringens cautibus lineas exsuperat iuga dira manus, scopuloque potitus, unde procul tergo metus et via prona nocendi, saxum ingens, quod vix plena cervice gementes vertere humo valeant murisque inferre iuvenci, rupibus evellit;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권227)

SEARCH

MENU NAVIGATION