라틴어 문장 검색

Si utique vis verborum ambiguitates diducere, I hoc nos doce, beatum non eum esse, quem vulgus appellat, ad quem pecunia magna confluxit, sed illum, cui bonum omne in animo est, erectum et excelsum et mutabilia calcantem, qui neminem videt, cum quo se conmutatum velit, qui hominem ea sola parte aestimat, qua homo est, qui natura magistra utitur, ad illius leges conponitur, sic vivit, quomodo illa praescripsit, cui bona sua nulla vis excutit, qui mala in bonum vertit, certus iudicii, inconcussus, intrepidus, quem aliqua vis movet, nulla perturbat, quem fortuna, cum quod habuit telum nocentissimum vi maxima intorsit, pungit, non vulnerat, et hoc raro.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 45 9:1)
Erras, si existimas me quosdam quasi sordidioris operae reiecturum, ut puta illum mulionem et illum bubulcum;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 47 15:4)
" Idem philosophia rebus omnibus, " Non sum hoc tempus acceptura, quod vobis superfuerit, sed id vos habebitis, quod ipsa reiecero."
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 53 10:3)
Ergo hoc unum est bonum hominis, quod qui habet, etiam si aliis destituitur laudandus est, quod qui non habet, in omnium aliorum copia damnatur ac reicitur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 76 12:5)
ne Pythio quidem venerabilis erat, cum ingens magnitudo pro vastitate corporis solida ferrum et quicquid humanae torserant manus reiceret.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 82 24:2)
Itaque quae concursum et admirationem habuerant, cum dedicarentur, devitantur et in antiquorum numerum reiciuntur, cum aliquid novi luxuria commenta est, quo ipsa se obrueret.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 86 8:3)
In illo feras me necesse est non per praescriptum euntem.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 88 18:1)
Si ludum litterarium intraveris, scies ista, quae ingenti supercilio philosophi iactant, in puerili esse praescripto.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 9:3)
Pueri ad praescriptum discunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 51:3)
Sic animus noster dum eruditur ad praescriptum, iuvatur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 51:5)
Fabricius divitias imperator reiecit, censor notavit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 98 13:2)
Ne putes autem primum me ex nostris non ex praescripto loqui, sed meae sententiae esse:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 113 23:1)
Ideo, Lucili, tenenda nobis via est, quam natura praescripsit, nec ab illa declinandum;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 122 19:1)
Si de bono sensus iudicarent, nullam voluptatem reiceremus, nulla enim non invitat, nulla non delectat;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 124 2:2)
Non ex formula natura respondet nec ad praescriptum casus obsequitur;
(세네카, Controversiae, book 2, Torta a tyranno uxor, numquid de tyrannicidio sciret, perseuerauit negare. postea maritus eius tyrannum occidit. illam sterilitatis nomine dimisit intra quinquennium non parientem. ingrati actio est. 7:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION