라틴어 문장 검색

Quibus autem rationibus hanc facultatem assequi possimus, ut hominum studia complectamur eaque teneamus, dicemus, neque ita multo post, sed pauca ante dicenda sunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 25:1)
Itaque propter aequabilem praedae partitionem et Bardulis Illyrius latro, de quo est apud Theopompum, magnas opes habuit et multo maiores Viriathus Lusitanus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 52:4)
Ut igitur in reliquis rebus multo maiora opera sunt animi quam corporis, sic eae res, quas ingenio ac ratione persequimur, gratiores sunt quam illae, quas viribus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 61:1)
sin fugiendum id quidem censet, sed multo illa peiora, mortem, paupertatem, dolorem, errat in eo, quod ullum aut corporis aut fortunae vitium vitiis animi gravius existimat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 31:3)
atque in hoc ipso numero, in quo perraro exoritur aliquis excellens, si diligenter et ex nostrorum et ex Graecorum copia comparare voles, multo tamen pauciores oratores quam poetae boni reperientur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 11:2)
Peripatetici autem etiam haec ipsa, quae propria oratorum putas esse adiumenta atque ornamenta dicendi, a se peti vincerent oportere, ac non solum meliora, sed etiam multo plura Aristotelem Theophrastumque de istis rebus, quam omnis dicendi magistros scripsisse ostenderent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 43:2)
Charmadas vero multo uberius eisdem de rebus loquebatur, non quo aperiret sententiam suam;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 84:1)
- hunc autem esse unum hominem ex omnibus, quo praesente ego ineptum esse me minime vellem - quem quidem nunc mearum ineptiarum testem et spectatorem fortuna constituit:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 112:2)
sed quamquam satis eis, qui aderant, ad id, quod erat propositum, dictum videbatur, tamen sentiebant celerius esse multo quam ipsi vellent ab eo peroratum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 160:2)
in quo nostri omnino melius multo, quod clarissimorum hominum auctoritate leges et iura tecta esse voluerunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 253:2)
sic ego, si iam mihi disputandum sit de his nostris studiis, nolim equidem apud rusticos, sed multo minus apud vos;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 25:4)
non enim mihi minus operis videtur de universis generibus rerum quam de singulorum causis ac multo etiam maius de natura deorum quam de hominum litibus dicere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 71:4)
quod si haec noster Sulpicius faceret, multo eius oratio esset pressior;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 96:2)
quarum rerum neglegentia plerasque causas et maxime privatas - sunt enim multo saepe obscuriores - videmus amitti.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 100:11)
illud ad me ac multo etiam magis ad vos, Cotta noster et Sulpici:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 140:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION