라틴어 문장 검색

deinde, ut ex auctoritate senatus idem faceret, convocatis patribus referre se ad eos dixit, quod nec iure ullo nec exemplo tolerabili liberae civitati aedilis curulis designatus praeturam peteret;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 474:1)
et unius diei progressus iter convocatis itinerum ducibus cum exponere in consilio iussisset, qua quisque ducturus esset, summotis iis, quam potissimum viam peteret, rettulit ad consilium.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 19:1)
postquam patere urbem accepere praefecti praesidii Pytho et Philippus, pro eo qui occupasset adgredi opus factum esse rati, cum valida manu Agrianum Illyriorumque erumpunt Romanosque, qui alii aliunde coibant convocabanturque, ut signa in urbem inferrent, incompositos atque inordinatos fugant persequunturque ad fossam, in quam compulsos ruina cumulant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 143:1)
Ite intro, ego de re argentaria iam senatum convocabo in corde consiliarium, quoi potissimum indicatur bellum unde argentum auferam.
(티투스 마키우스 플라우투스, Epidicus, act 1, scene 2103)
Paulisper tace, dum ego mihi consilia in animum convoco et dum consulo quid agam, quem dolum doloso contra conservo parem, qui illam hic vidit osculantem, id visum ut ne visum siet.
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 2, scene 274)
huc concessero, dum mihi senatum consili in cor convoco.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 3, scene 1326)
postquam ex opsidione in tutum eduxi maniplares meos, capio consilium, ut senatum congerronum convocem.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 5, scene 14)
quoniam convocavi, atque illi me ex senatu segregant.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 5, scene 15)
hic ego tibi praesidebo, ne interbitat quaestio.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 5, scene 196)
ite, inquam, domum ambo nunciam ex praesidio praesides.
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 4, scene 48)
certumst amicos convocare, ut consulam qua lege nunc med essurire oporteat.-
(티투스 마키우스 플라우투스, Stichus, act 3, scene 287)
ego hic interim restitans praesidebo, istic dum sic faciat domum ad te exagogam;
(티투스 마키우스 플라우투스, Truculentus, act 4, scene 26)
neque spectaculis semper ipse praesedit, sed interdum aut magistratibus aut amicis praesidendi munus iniunxit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 18장 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION