라틴어 문장 검색

Litus ornant varietate gratissima nunc continua nunc intermissa tecta villarum, quae praestant multarum urbium faciem, sive mari sive ipso litore utare;
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 17 27:1)
Mihi vero illud etiam gratulatione dignum videtur, quod successi Iulio Frontino principi viro, qui me nominationis die per hos continuos annos inter sacerdotes nominabat, tamquam in locum suum cooptaret;
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 8 3:1)
deinde dum per continuos dies nimis imperat voci, veteris infirmitatis tussicula admonitus rursus sanguinem reddidit.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 19 6:2)
numquam officiorum varietate continuam laudem humanitatis infregit, eademque firmitate animi laboribus suffecit, qua nunc otium patitur.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 31 3:3)
Praeterea continuae sterilitates cogunt me de remissionibus cogitare;
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 8 5:3)
Nam sicut itineri graues aestus, ita continuae navigationi etesiae reluctantur.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 153)
continua messe senescit ager.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 17:3)
confiteor facere hoc annos, sed et altera causa est, anxietas animi continuusque labor.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 43)
iam dolor in morem venit meus, utque Caducis percussu crebro saxa cavantur aquis, sic ego continuo Fortunae vulneror ictu, vixque habet in nobis iam nova plaga locum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 716)
Tertia lux (memini) ludis erat, ac mihi quidam spectanti senior continuusque loco
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권256)
Auferet ex oculis veniens aurora Booten, continuaque die sidus Hyantis erit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권455)
continua Delphin nocte videndus erit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권469)
Fluctus nosterque marisque continuam diduxit humum partesque resolvit in totidem, mediis quot cernis Echinadas undis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 59:7)
Leucada continuam veteres habuere coloni:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 25:8)
ac veluti ventis agitantibus aera non est aequalis rabies continuusque furor, sed modo subsidunt intermissique silescunt, vimque putes illos deposuisse suam:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 169)

SEARCH

MENU NAVIGATION