라틴어 문장 검색

'Omnia, vir clarissime, negotia de quibus te cogniturum esse hodie dixisti diligentia et velocitate tua profligata sunt, unum id solum relictum est, de quo, rogo, audias,' tum praetor satis ridicule:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, V 5:2)
Quod significare autem volunt qui dicunt, hi qui Latine locuti sunt non profligatum, sed adfectum dixerunt, sicuti M. Cicero in oratione, quam habuit De Provinciis Consularibus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, V 6:1)
Nam ipse Caesar quid est quod in ea provincia commorari velit, nisi ut ea quae per eum adfecta sunt, perfecta reipublicae tradat?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, V 8:2)
M. Pomponius praetor senatum consuluit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, XI 2:3)
Quod verba facta sunt de et de rhetoribus, de ea re ita censuerunt, ut M. Pomponius praetor animadverteret curaretque, uti ei e republica fideque sua videretur, uti Romae ne essent.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, XI 2:4)
Versatus sum, inquit, in provincia, quomodo ex usu vestro existimabam esse, non quomodo ambitioni meae conducere arbitrabar.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, XII 3:2)
Ita versatus sum in provincia, uti nemo posset vere dicere assem aut eo plus in muneribus me accepisse, aut mea opera quemquam sumptum fecisse.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, XII 4:2)
Biennium fui in provincia;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, XII 4:3)
Itaque, inquit, Quirites, cum Romam profectus sum, zonas quas plenas argenti extuli, eas ex provincia inanes retuli.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, XII 5:2)
Sicut illud quoque inhumaniter scriptum improbavit, quod, si homo in ius vocatus, morbo aut aetate aeger ad ingrediendum invalidus est, 'arcera non sternitur,' sed ipse aufertur et iumento imponitur atque ex domo sua ad praetorem in comitium nova funeris facie effertur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Vicesimus, I 12:1)
' Propterea, inquit, praetores postea hanc abolescere et relinqui censuerunt iniuriisque aestumandis recuperatores se daturos edixerunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Vicesimus, I 14:6)
Quod edictum autem praetorum de aestimandis iniuriis probabilius esse existimas, nolo hoc ignores, hanc quoque ipsam talionem ad aestimationem iudicis redigi necessario solitam.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Vicesimus, I 38:1)
Post deinde, nisi dissolverant, ad praetorem vocabantur et ab eo quibus erant iudicati addicebantur, nervo quoque aut vinciebantur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Vicesimus, I 45:1)
Inter eos dies trinis nundinis continuis ad praetorem in comitium producebantur, quantaeque pecuniae iudicati essent praedicabatur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Vicesimus, I 48:1)
Ex iure manum consertum verba sunt ex antiquis actionibus, quae, cum lege agitur et vindiciae contenduntur, dici nunc quoque apud praetorem solent.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Vicesimus, X 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION