라틴어 문장 검색

Remunera ergo illos largissime, ut gaudenter atque sollicite artem suam prosequentes, tam suam quam filiætuæ faciendo utilitatem, illam velociter, dante Domino, ad sanitatem, perducant.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 179:3)
Nunc accedamus ad examinationem et expositionem consilii, quod dederunttibi causidici spaientes ac senes, qui quasi eadem consuluerunt dicentes, ut personam tuam super omnia custodias, et domum tuam diligenter munias, allegantes etiam, non esse in talibus subito nec festinanter procedendum, sed cum diligenti provisione ac præparatione et deliberatione maximasollicitaque cura omnia esse peragenda.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 182:1)
In hoc negotio nonest subito nec festinanter procedendum;
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 205:2)
Causa vero finalisillorum fuit circa illud maleficium, quia voluerunt filiam tuam interficerevell occidere et ad finem mortis perducere;
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 220:7)
et, cum divitiæ atque "pecuniæ sint regimenomnium rerum, " multitudinem hominum mediante pecunia de facili potero habere, ita quod etiam ratione personarum illos potero superare et ad necessitatemet paupertatem ac mendicitatem et mortem illos perducere.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 248:4)
Et ita est pessima necessitas, ut hominem experiri omnia cogat cumque mendacemfaciat, ad res cunctas eum constringat, et ad mendicitatem atque indigentiamet excessus omnes perducat.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 254:10)
Tu pro stulto vere potes reputari, qui, cum pacem cum sacramento et sacramentalibusad tuum præceptum possis habere, cum periculo et guerra et belloillam desideras ad finem perducere.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 293:3)
initium namque discordiæa nostra processit stultitia;
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 296:6)
"Non in solopane vivit homo, sed de omni verbo, quod procedit ex ore Dei."
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo I 26:3)
"Pessima est paupertas,que a gula procedit," et iterum:
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo I 44:4)
Hec, denique,substantias minuunt, honores tollunt, corpus simul cum anima post multas infirmitates ad inferna perducunt.
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo I 46:10)
Circa illud verbum "loquimini" scire debetis quod locutio ad ab ore procedit atque lingue artificio exercetur.
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo III 7:1)
Cum deliberatione enim et sine festinancia et ira procedendum est ad iudicium.
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo III 14:2)
Appellatur eciam per Evangelium lex Domini cum dicit de Elizabeth et Zacharia, qui ambo erant iusti apud Deum,procedentes in omni opere et sermone, secundum legem Domini."
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo III 20:14)
Summo igitur ope curemus ut nostra nomina sint consequencia rebus et vere sapientes sumus, veramque sapientiam taliter possideamus ut,omnia cum timore Domini facientes, per hanc scalam, duodecim gradus habentem, qui omnes gradus procedunt a timore Domini, valeamusscandere ad regnum Dei, ad quod ille nos conducat, qui sine fine vivit et regnat. Amen. Amen.
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo IV 21:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION