라틴어 문장 검색

et cum ibi quoque religio obstaret ne non posset nisi ab consule dici dictator, augures consulti eam religionem exemere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 338:5)
prodigia interim multa nuntiari, quorum pleraque, et quia singuli auctores erant, parum credita spretaque, et quia hostibus Etruscis, per quos ea procurarent, haruspices non erant:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 169:1)
concursumque in muros est et matronarum, quas ex domo conciverat publicus pavor, obsecrationes in templis factae, precibusque ab dis petitum, ut exitium ab urbis tectis templisque ac moenibus Romanis arcerent Veiosque eum averterent terrorem, si sacra renovata rite, si procurata prodigia essent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 212:2)
Romam ut nuntiatum est Veios captos, quamquam et prodigia procurata fuerant et vatum responsa et Pythicae sortes notae, et quantum humanis adiuvari consiliis potuerat res ducem M. Furium maximum imperatorum omnium legerant, tamen, quia tot annis varie ibi bellatum erat multaeque clades acceptae, velut ex insperato immensum gaudium fuit,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 260:1)
volgo ergo pontifices augures sacrificuli reges creentur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 450:2)
nec tamen ludorum primum initium procurandis religionibus datum aut religione animos aut corpora morbis levavit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 24:1)
religio inde iniecta de dictatore, et cum augures vitio creatum videri dixissent, dictator magisterque equitum se magistratu abdicarunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 222:1)
consulti augures vitiosum videri dictatorem pronuntiaverunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 333:4)
nam neque facile fuisse id vitium nosci, cum consul oriens de nocte silentio diceret dictatorem, neque ab consule cuiquam publice privatimve de ea re scriptum esse nec quemquam mortalium exstare qui se vidisse aut audisse quid dicat quod auspicium dirimeret, neque augures divinare Romae sedentes potuisse quid in castris consuli vitii obvenisset;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 334:2)
cui non apparere, quod plebeius dictator sit, id vitium auguribus visum?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 335:1)
quinque augures item de plebe, C. Genucius P. Aelius Paetus M. Minucius Faesus C. Marcius T. Publilius.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 104:3)
ita octo pontificum, novem augurum numerus factus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 104:4)
collegium augurum ampliatum est, ut essent novem, cum antea quaterni fuissent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri X Periocha3)
quibus procuratis Scipio cum equitatu iaculatoribusque expeditis profectus ad castra hostium ex propinquo copiasque, quantae et cuius generis essent, speculandas, obvius fit Hannibali, et ipsi cum equitibus ad exploranda circa loca progresso.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 483:1)
et subinde aliis procurandis prope tota civitas operata fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 664:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION