라틴어 문장 검색

Si procurare vis ostentum, rustice, Uxores inquit da tuis pastoribus.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Tertius, Aesopus et rusticus.9)
Referebat ipse potuisse se, cum procuraret in Hispania, vendere hos commentarios Larcio Licino quadringentis milibus nummum;
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 5 17:3)
[inde procurator nimium quoque multa procurat, et sibi mandatis plura videnda putat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:412)
illi Busiris 'fies Iovis hostia primus,' inquit 'et Aegypto tu dabis hospes aquam.'
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:469)
nec dabit intonso iugulum caper hostia Baccho, musta sub adducto si pede nulla fluent.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 914)
alter ut e vobis inquit cadat hostia sacris, ad patrias sedes nuntius alter eat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 241)
nominis esse potest succinctus causa minister, hostia caelitibus quo feriente cadit, qui calido strictos tincturus sanguine cultros semper
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권184)
an, quia praevisos in aqua timet hostia cultros, a pecoris lux est ipsa notata metu?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권189)
hostibus a domitis hostia nomen habet, ante, deos homini quod conciliare valeret, far erat et puri lucida mica salis, nondum pertulerat lacrimatas cortice murras acta per aequoreas hospita navis aquas, tura nec Euphrates nec miserat India costum, nec fuerant rubri cognita fila croci.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권195)
"facito mea tela procures, o vir conloquio non abigende deum."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권212)
"saepe deos aliquis peccando fecit iniquos, et pro delictis hostia blanda fuit;"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권181)
Da iugulum cultris , hostia dira , meis . Terra tibi fruges , amnis tibi deneget undas . Deneget afflatus ventus et aura suos .
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ibis, 1권 5:11)
Dixit, et inmiti sociis parentibus umbrae, rapta sinu matris, quam iam prope sola fovebat, fortis et infelix et plus quam femina virgo ducitur ad tumulum diroque fit hostia busto.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 42:1)
Longius inde nefas abiit, et prima putatur hostia sus meruisse mori, quia semina pando eruerit rostro spemque interceperit anni.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 12:1)
Quaque per adversas navis cita ducitur undas, tura super ripas aris ex ordine factis parte ab utraque sonant et odorant aera fumis, ictaque coniectos incalfacit hostia cultros.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 64:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION