라틴어 문장 검색

siquidem, ut distentione neruorum periclitatur aliquis, dum uesica eius agitatur, sic alter metus excipit, [remotis medicaminibus] ne tantum sanguinis profluat, ut occidat.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 26장 22:5)
Sed cum inflammationis sit metus, succurri abstinentia, modicis et tempestiuis cibis, inter haec fomentis, et quibus supra scripsimus, oportet.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 26장 30:4)
Proximus cancri metus est.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 27장 1:1)
Quod si fistulae metus ex is causis, quas proposui, subesse uidebitur, quo facilius cludatur ea uel certe coangustetur, in anum quoque danda plumbea fistula est;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 27장 8:4)
Neque id ullum metum, nisi inter musculos qui tempora continent, adfert:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 4장 9:5)
Quod si metus erit suppurationis, plus malagma quam ceratum ad digerendum proficiet.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 9장 6:5)
Ideoque in umeris femoribusque metus mortis est:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 25장 2:1)
312, 17 metus excipit [remotis medicaminibus], Targa.
(켈수스, De Medicina introduction, Adnotatio Critica).1729)
quia quum, corporibus inviolatis, haec tamen metu, dolore, inedia, cruditate, lassitudine, mille aliis mediocribus affectibus saepe mutentur;
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., Prooemium. Conspectus historiae medicinae. Quae ratio medicinae potissima sit. 41:2)
Vere autem maxime, quaecumque humoris motu novantur, in metu esse consuerunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, I Quae anni tempora, quae tempestatum genera, quae partes aetatis, qualia corpora vel tuta vel morbis et qualibus opportuna sint. 6:1)
Sed inter haec quidem, proposito metu, spes tamen superest.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, VI De indiciis mortis. 1:1)
Si sine causa quis emacrescit, ne in malum habitum corpus ejus decidat, metus est.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, VII Ex quibus notis singula morborum genera cognoscuntur. 2:3)
Si frons prurit, lippitudinis metus est.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, VII Ex quibus notis singula morborum genera cognoscuntur. 8:3)
Urina autem crassa, ex qua quod desidit, album est, significat circa articulos, aut circa viscera dolorem, metumque morbi esse.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, VII Ex quibus notis singula morborum genera cognoscuntur. 11:1)
Ex vesica dolenti, si purulenta urina processit, inque ea laeve et album subsedit, metum detrahit.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, VIII Quae notae spem salutis quae pericula ostendunt. 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION