라틴어 문장 검색

"Si nostros gemitus et nostre tedia sortis, Mundanos casus mundanaque fata, caducos Ortus, instantes obitus uiteque propinquos Lapsus et nostre pensemus originis omen, Que nostrum tantos fastus inuadat ut ante Conspectum faciemque Dei presumat habere Colloquium noctisque lues cum luce loquatur, Conueniat regem seruus pauperque potentem, Factorique suo moueat factura querelam?
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 10:1)
Quare auctor et proditor ejusdem inventionis per ignem transiens, ut aiunt, illaesus abivit, quem ipse Reymundus comes de Provincia et Reymundus Pelleiz a manibus et pressura invidorum abduxerunt, lanceam vero cum omni comitatu suo ab ea die venerati sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 64:3)
Unde quidam philosophus dixit, "Serva silentium, donec loqui fuerit tibinecessarium."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER I 17:10)
Ut idemdixit, "Secundum ergo facultates et posse tuum serva."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER I 54:22)
Utile propositum est sevas extinguere flammas Nec servum vitii pectus habere tuum.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 21:1)
Superbia enim homines servos facit et libertatem mentis tollit.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 38:3)
et erunt homines seipsos amantes, cupidi, elati, superbi, blasfemi, etparentibus non obedientes, ingrati, scelerati, sine affectione, sine pace,criminatores, incontinentes, et immites, sine benignitate, proditores,protervi, tumidi, voluptatum amatores magis quam Dei:
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 53:8)
Quare Catodixit, Nil temere uxori de servis crede querenti:
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 102:5)
Et quidam philosophus dixit, "Colant te pocius servi tui quam timeant."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 104:4)
Et aliusdixit, "Qui invite servit, servus est;
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 106:6)
Unde sapiens dixit, "Non accuses servum ad dominum suum, ne forteirascatur tibi, et corruas."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 108:11)
Dixit eciam sapiens, "Servus sensatussit tibi dilectus sicut anima tua;
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 108:13)
Dum spolias servos, dum diripis omnia eorum, Conpede servitij, Lentule, solvis eum.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 109:1)
Paupertas servum tibi libertate coequat, Adsunt divitie, tu dominaris ei.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 109:2)
Si autem servi tui indisciplinati fuerint, adhibe doctrinam et correctionem,ad modum sapientis qui dixit:
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 109:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION