라틴어 문장 검색

is cum tribunus plebis Curionem et Octavium consules produxisset Curioque multa dixisset sedente Cn.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 60장 1:1)
Etsi, inquam, de optimi viri nobisque amicissimi laudibus libenter audio, tamen incurro in memoriam communium miseriarum, quarum oblivionem quaerens hunc ipsum sermonem produxi longius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 71장 4:2)
sed non sunt in eo genere tantae commoditates corporis tamque productae temporibus tamque multae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 41:4)
In utroque autem genere dicendi et illo, in quo vis atque contentio quaeritur, et hoc, quod ad vitam et mores accommodatur, et principia tarda [sunt] et exitus item spissi et producti esse debent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 213:1)
Quod si continuatio verborum haec soluta multo est aptior atque iucundior, si est articulis membrisque distincta, quam si continuata ac producta, membra illa modificata esse debebunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 186:3)
Tu produxisti nos intra luminis oras.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 105:7)
cui quia privato sunt oppositi timores, dantur imperia et ea continuantur, praesidiis etiam, ut Athenis Pisistratus, saepiuntur, postremo, a quibus producti sunt, existunt eorum ipsorum tyranni;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 112:8)
Post autem apparatu regio accepti sermonem in multam noctem produximus, cum senex nihil nisi de Africano loqueretur omniaque eius non facta solum, sed etiam dicta meminisset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Sextus, chapter2 1 2:1)
quae quidem etiam in Sabinis persequi soleo conviviumque vicinorum cotidie compleo, quod ad multam noctem quam maxime possumus vario sermone producimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 60:4)
Fufius in contionem producit Pompeium.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS AD ATTICVM, letter 14 2:5)
postero autem die Caesar, is qui olim praetor cum esset Q. Catulum ex inferiore loco iusserat dicere, Vettium in rostra produxit eumque in eo loco constituit quo Bibulo consuli adspirare non liceret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SECVNDVS AD ATTICVM, letter 24 6:8)
is erat ante manu missus quam productus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS AD ATTICVM, letter 15 12:6)
exspecto, si, ut putas, L. Antonius produxit Octavium, qualis contio fuerit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 20 10:4)
repente Antonius in aciem suas copias de vico produxit et sine mora concurrit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS: AD L. PLANCVM ET CETEROS, letter 30 3:1)
productus in contionem a Cannutio turpissime ille quidem discessit, sed tamen ea dixit de conservatoribus patriae quae dici deberent de proditoribus ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS: AD C. CASSIVM ET CETEROS, letter 3 2:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION